Desiderius abbas Casinensis: Dialogi de miraculis Sancti Benedicti

Pag 1127


sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae
eius! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit, aut quis prior
dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria"
et imperium "in secula" seculorum. "Amen."
[LIBER SECVNDVS.]
[PROLOGVS.]
Praemisso utcumque primo, quemadmodum promiseramus, libello, nunc secundum
Deo auxiliante scribere aggrediar, in quo cetera, quae supersunt, in hoc monasterio vel
a monachis huius sacri coenobii ubicumque divina largiente clementia his temporibus
facta miracula, quae nostrae occurrunt memoriae, curabo concludere.
1. Cum adhuc essem laicus et intra annos adolescentiae aetatem ducerem, quae a
multis in Beneventana civitate degens audivi de Iohanne, tunc eiusdem Beneventanae
ecclesiae archidiacono, postmodum vero huius sancti coenobii abbate, silenter non transibo.
Cum idem Iohannes de illustri prosapia originem duceret et, quod maius est, religiose
vivens omnipotenti Domino omnimodo placere studeret, ita a clero et populo diligebatur,
ut omnes ei unanimiter post mortem archiepiscopi eiusdem urbis summum sacerdotium
peroptarent. Alter quidam in eadem ecclesia, Alax nomine, diaconus erat, qui ad adipiscendum
pontificium omni nisu aspirabat nec, quo ordine id assequi posset, quicquam pensi
habebat; sed dum idem Iohannes archidiaconus superesset, ad culmen tanti honoris se
posse pertingere desperabat. Cumque haec cotidie in animo volveret, vana illum cogitatio
haud quiescere permittebat. Cum quadam die uterque secreto in loco consedissent et
nemo alius cum eis esset, sermo inter eos ortus est de huius miserae vitae fragilitate,
de caelestis ac perpetuae vitae iocunditate, de poena peccatorum ac de gloria sempiterna
iustorum. Itaque statuerunt inter se huius gloriam mundi relinquere ac sanctae conversationis
habitum suscipere; et ut magis fidi esse possent, iuramento, quod statuerant,
firmaverunt. Dein diem decernunt, quo apud castrum Casinum limina beati Benedicti
peterent ac sub eius magisterii regula Iesu Christo domino deservirent. Igitur postquam
ad statutum diem ventum est, quo ab eis aggrediendum erat iter, Alax, qui aliud animo,
aliud gestabat in ore, Iohanni archidiacono dixit: "Karissime frater, quoniam de rebus
meis aliquid adhuc superest, quod secundum Deum ordinare cupio, tu, obsecro, praecede,
et mox ut sanctae conversationis habitum susceperis, michi nuntium mitte. Ego autem
interim his expletis quantocius te subsequi curabo." Archidiaconus vero ad monasterium
beati patris Benedicti veniens, mox ut sacrum habitum suscepit, nuntium, ut decreverant,
socio direxit, qui eum sub sanctae institutionis regula iam colla summisisse et, ut ipse
celeriter veniret, ut pollicitus fuerat, nuntiaret. At ille, mox ut talia audivit, alacer
effectus, quod illum, qui sibi in ecclesia praeminebat, recessisse cernebat, omnino se ad
eum accedere atque tam artam aggredi viam posse negavit. Deinde ad acquirendum
culmen pontificatus honoris totis viribus nitebatur. Sed omnipotens ac iustus Deus aliter,
quam ipse sperabat, disposuit. Nam cum imperator Otto egressus Germania Italiam
intrasset, postquam Romanas res, prout sibi videbatur, disposuit, Beneventum adiit: cui
Alax ita familiaris effectus est, ut idem augustus eum eligi in pontificem, ecclesia renuente,
praeciperet. Postmodum vero imperator Romam rediens Romanum pontificem eum

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio