Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 33


Iustitia autem, ut dicit Philosophus 7. Politic.
est maius bonum, quam sit fortitudo. non ergo ordinabit
cives ad bona maiora, ut ad iustitiam, sed solum ad minora,
ut ad fortitudinem. ne ergo periclitetur bonum gentis,
quod est divinius, quam aliquod bonum singulare, non
decet principem suam felicitatem ponere in civili potentia.
Quinto hoc non decet ipsum, quia huiusmodi principatus
infert ut plurimum nocumentum. nam cum felicitas
sit finis omnium operatorum, quilibet totam vitam
suam, et omnia opera sua ut plurimum ordinat ad illud
in quo suam felicitatem ponit: ponens ergo suam felicitatem
in civili potentia, et in subiiciendo sibi nationes,
forte bene se habebit tempore belli: tempore tamen pacis
nesciet bene vivere. nam, cum ut plurimum studuerit,
nisi in exercitiis bellicis, et totam vitam suam ordinaverit
ad fortitudinem, non ad iustitiam, et temperantiam,
tempore pacis, in quo opus est iustitia, et temperantia,
nesciet vivere, sed fiet vitiosus, et incurret nocumentum
secundum animam. Propter quod Philosophus 7. Politicorum
vituperans Lacedaemones, ponentes felicitatem
in civili potentia, ait, turpe esse, cum bellamus, participare
bonis,cum vero vacamus et sumus in pace, fieri vitiosus.
Quare si inconveniens est ponere felicitatem in
aliquo non diuturno, et in eo quod potest esse sine
bonitate vitae, et est quid indignum, et per
quod ordinantur cives ad minora bona,
et ut plurimum infert nocumentum:
inconveniens est etiam principem
ponere suam felicitatem
in civili potentia,
et quod
credat se
esse felicem, si possit sibi
subiicere nationes
multas.

Torna all'inizio