Rangerius Lucensis: Vita metrica Anselmi Lucensis episcopi

2,2

vv. 3135-3544


Haec ubi sunt illi sic esse reperta, timore
Corripitur, maeret et lacrimosus agit.
Canusium locus est canis in montibus; illuc
Convolat et papam tristis adesse rogat.
Tertia lux illum vidit sub frigore stantem
Et lacrimis sparsum, quas dabat ille pudor.
Quis videat flentem tanto de culmine lapsum
Et non ex animo compaciatur ei?
Venerat a Clunio vir mente simillimus agno,
Abbas abbatum maximus Hugo senex,
Sed circa regem tam debilis et lacrimosus,
Ut solam carnem cerneret atque decus.
Hinc adeo papam durum vocat et misereri
Iam debere rogat, ne magis interimat;
Esse patris memorem, quem luxuriosus egensque
Invenit facilem filius, ut rediit;
«Et quis», ait, «tantum pater est quam pontificalis
Spiritus et Petri de vice nomen habens?
Omnes peccamus, et Petrus nonne negavit?
Et quid pro tanto crimine sustinuit?
Flevit et ad veterem sic est revocatus honorem;
Quid? Facimus durum difficilemque Deum?»
Illi se sociat et plus quam faemina plorat
Matildis, mestos ut faciat relicos.
Ut videt ille senem lacrimando defficientem,
Solatur verbis, sed dolet atque gemit.
Porro videns Martham quasi fratris funera flentem
Tum vero lacrimas vix inybere potest.
Martha tamen, quod Martha, facit, sed mortuus iste
Non vult ad vitam surgere de tumulo.
Papa videt lacrimas, sed non de corde fluentes,
Ad Christum spectat, dum vocet et iubeat.
Sed propter stantes importuneque rogantes
Tandem solvit eum, sistit et ante Deum.
Iurat, suscipitur et participare iubetur,
Sed necdum sceptro redditur aut solio.
Sed quis solvat eum, quem Christus non revocavit?
Aut quis vivificet, quem Deus interimit?
Si Christus Lazarum lacrimans non vivificasset,
Non prodesset ei iussus abesse lapis;
Faetorem faceret moles amota sepulchro,
Sed nec virtutem vincla soluta darent.
Cum Samuhel regem iussus dampnare superbum
Fleret, non habuit ex prece, quod voluit;
Mittitur ad puerum pastorem sed chitaredum
Et committit ei rus et ovile Dei.
Quid tamen iste Saul comisserat? Ergone tantus
Error erat regi parcere vel pecori?
Hinc videat, quicumque putat clementer agendum,
Ne magis offendat, quando remissus agit.
Solvitur ille tamen, quia plangitur et quia plangit,
Sed neque vinctus adhuc nec resolutus abit.
Nam qui non potis est necdum resolutus abire,
Tum quoque non poterit, cum resolutus erit.
Quod fuit in Lazaro preclare significatum,
Cum iussus rursum vivere vinctus iit.
Ut stupeas duo mira simul: de morte levari,
Et vinctum facilem posse movere pedem;
Christus vivificat, Christus dat posse moveri,
Ecclesiae virtus solvit et ire sinit.
Haec quoque de Christi iussu vel munere manat,
Quo sine nec solvit nec bene quisque ligat.
Quem vero veterum necdum piget improbitatum
Nec pudet in proprio computruisse luto,
Quid prodest sacris assistere sive resolvi,
Cum necdum vivat nec bene liber agat?
Quare non properet, qui solvere vincla rogatur:
Expectet, videat, quando magister agat,
Quando vocet, nec spiritui se credat aperto,
Ne sicut Iudae sit foris ille pudor.
Quem vero lateat, qui spiritus intima vexat,
Cum neque letetur nec bona verba ferat,
Stet fixis occulis tacitus meditansque cibumque
Horreat in mensam pronus et ungue notans?
Gregorius cernit et iam se dampnat, at illum
Admonet, ut sese iam sapienter agat.
At vulpes foveas habeant, volitancia nidos,
Ad Christi requiem non erat ille locus.
It tamen ut liber quamquam rediturus et omnes
Imperii faleras exibiturus ei.
Sed mox ad quod erat redit et fallaciter instat,
Ut quocumque dolo possit eum capere.
Haec tibi semper erit versucia pessima, Symon,
Sic pro te fieri vota precesque rogas.
Ut videt Henricum mala curia penituisse,
Astute satagunt rumpere pacta bona.
Et mox Anselmum capiunt, sed non retinere
Audent pro tanta nobilitate viri.
Geraldum retinent de cardine pontificali,
Qui causae socius atque laboris erat.
O pietas! O fortis amor! Rogat ille teneri
Et se pro socio vult dare suplicio.
Sed non suscipitur, quamvis nocuisse sciatur
Et plus posse bonis auxilium facere.
Interea gaudens Henricus inaniter et se
Magnificans inter regia vina suis
Complicibus, quod ei prudentia Gregoriana
Cesserit et nodos solverit arte suos,
Dum remeare parat quasi rex et crimine mundus,
Iam male securus, iam male multa minans,
Ut didicit regem contra sua sceptra levatum
Rodulphoque duci iam diadema datum,
Tum vero sentit Domino nullius obesse
Consilium, nullos posse nocere dolos.
Sed factum papae miser imputat, arguit illum
Corruptae fidei perfidus atque redit;
Et vix susceptus pugnam parat, omnia vastans,
Omnia disperdens et veneranda loca.
Scismatici, socio simul et tutore recepto,
Surgunt e latebris quisque nocere bonis.
Quis referat caedes, incendia, furta, rapinas,
Et quod inauditi fiat ubique mali?
Pseudopontifices non iam sub duplicitate
Aut quasi sub specie religionis agunt.
Omnia nudantur, timor et reverentia nulla,
Nec iam quemque pudet - denique quem pudeat! -
Sed tamen et pudor est unus vitaue pudenda,
Et scelus est summum de bonitate loqui.
Haec domus, haec sedes, haec curia demonialis,
Quidquid ubique sonat improbitatis, habet.
Rex novus e contra murum se religionis
Opponit, pugnat fortiter et superat.
Sed quia nunc locus est certaminis atque laboris,
At mox subsequitur et decus et requies,
Post varios belli casus et sedicionum,
Rodulphus moritur, et pietas premitur.
Tum vero subita de prosperitate levati
Gaudent et celeris non meminere rotae
Caeci nec sese nec prospera discucientes,
Quae dat, ut obduret corda superba, Deus,
Insultant etiam papae quasi decipienti.
Et iam sacrilegum vulgo locuntur eum,
Se sanctos, se chrysticolas, se religiosos,
Quorum causa Deo iudice iusta patet.
«En», aiunt, «qui nos lacerant, qui regna lacessunt,
Qui sine pontifice et sine rege ferunt,
Iam videant, quo desipiant: victoria certe
De coelo veniens haec secus esse docet.
Iam iustus Deus est et inanes arguit illos,
Qui se magnificant et sua facta probant,
Qui solvunt homines periuros inque fideles
Et regnare iubent, quem Deus ipse vetat.
Non satis est papam contra decreta levasse
Et iuramentum, quod miser ipse dedit,
Si non et turbas moveant et sediciones
Et regem faciant, ut sua vota tegant.
Nunquit Alexandro non hic iuravit, ut illam
Sedem nullo unquam tempore susciperet,
Cum languente patre, quem fecerat, argueretur
Letiferi potus conditor atque cibi?
Sed nos arguimur, nos fures, nos homicidae,
Qui regem sequimur, supplicium patimur.
Nonne potestatem Deus ordinat et iubet omnem
Sicut maiori subdere semet ei?
Paulus apostolicae dux et via tradicionis,
Sic ait et regem non sine honore facit.
Hoc in decreto Petrus non discrepat illi
Et ius non aufert regibus ydolatris.
Aut haec scripta negent, aut Christi iussa sequantur,
Quem, qui non sequitur, stultitiam loquitur».
Sic aiunt, sic improperant, sic vociferantur,
Atque triumphali cuncta canore replent.
Inde furor cecus quasi iam non percipiente
Aut curante Deo proruit absque iugo.
Non est respectus, non est timor eius in illis,
Incedunt luteas et sine luce vias.
Iamque satis non esse putant contempnere sumun
Horrendisque malis commaculare patrem,
Sed, cum sint scelerum sordes et flagitiorum,
Ut iam non redeant et sapienter agant,
Arte nova sibi consimilem vel deteriorem
Omnibus inveniunt et sibi preficiunt.
Ecce malum, quo non aliud deformius ullum,
Sed sedet in tali corpore tale capud.
Guibertus, quem non puduit violare pudorem,
Quem penes invenias quidquid ubique mali,
Iuravit papae, sed quae periuria ledant
Aut moveant hominem, quem Deus exposuit?
Qui, si non esset veterum sentina malorum,
Non posset tantis signifer esse malis.
Iudice Guiberto rerum contunditur ordo,
Solvuntur leges, desipiunt canones.
Quod fidei, quod iustitiae, quod religioni
Obstat, Guiberto iudice robur habet.
Sola fides cum iustitia, cum religione,
Non sunt Guiberto iudice tuta satis.
Guibertus caedes, Guibertus traditiones
Ore manuque simul ordinat atque facit.
Hunc, ne quem pudeat, ne quis vereatur adire,
Nulli dissimilem constituere ducem:
Sacrilegi, fures, omicidae, symoniales
Securi veniant iamque licenter agant.
Quem sacra sanctorum comunio non capiebat
Et meritis scelerum fecerat esse foris,
Contra sanctorum censuram conciliorum
Nunc sibi Romanam praeripuit cathedram
Et patrem insequitur; non fas, non iura veretur,
Nec dubitat sceleri ferre patrocinium.
Hoc duce turbantur, qui iussa sacrata secuntur,
Hoc duce congaudent, qui mala vota fovent.
Si quis emit, si quis violat, si denique vendit,
Hunc sibi tutorem deligit atque ducem.
Vallis erat Stigiae caliginis, ut locus ipse
Horrorem faceret et mala signa daret.
Illuc confugiunt, illic sollempnia fiunt;
Noctis opus talem debet habere locum.
Respice nunc aliquando, senex miserabilis, atque
Discute, quid facias: si placet altus honor,
Si sunt divitiae, si rerum gloria cordi,
Ad luxus satis est sola Ravenna tuos.
Quid tibi cum tenebris, cum perversoribus istis,
Et qui ductorem deseruere Deum?
Sed metuis de iudicio, quia perfidus atque
Periurus gravibus dilacerare malis.
Scis tibi diffilcilem sub tanto iudice litem,
Qui non corrumpi qualibet arte potest.
Ergo iudicium non effugis, ipse patenter
Ostendis culpam magnificasque tuam.
Nunc tua Guibertum nec tota Ravenna videbat,
Roma tuas sordes non sinet alta tegi.
Gregorianus odor quam circumfertur ubique,
Tantus eris tota fetor in aecclesia.
Iam quia nemo tibi tanta praecessit in arce,
Non succedentem non capit iste locus.
Si properas, nec ei poteris succedere functo,
Et iam nulla potest sella vacare tibi.
Perdis, si quid eras, eum Romam tollere queris,
Hanc ut non habeas, praeproperando facis.
Ergo foris, non intus habes hoc pontifieale,
Non honus aut nomen, sed magis obprobrium.
Qualis Cornelio iam pontificante Novatus
Nulli successit, nullus et ipse fuit
Et fecit turbam, fecit sibi scismate sellam,
Talis es et simili crimine scisma facis.
Dumque cubile patris ascendere nec rubor obstat,
Non potes esse pater, sed magis antipater.
Quid iuvat ova tamen alieno ponere nido?
Dissimiles fetus numquid habere potes?
Sacramenta facis tamen hoc de munere nostro,
Sed sunt haec eadem perniciosa tibi;
Perniciemque fers, quantis impenderis illa,
Et quantis alii te tribuente dabunt.
Si quid eras intus pro condicione sacrandi,
Et foris esse potes conditione saeri.
Sacramentorum ratio non perditur extra,
Et redeundo valet, si placet aecclesiae.
Sed vulnus faciunt, cum non ex ordine fiunt,
Et lacerant miserum, qui sacrat ipse miser.
Sicut baptismus foris est et non iteratur,
Sic ordo dandi creditur esse foris.
Et sicut rediens non debet saepe sacrari,
Sic, quicumque venit, praestita non recipit,
Sed vel agit, si conveniens fortasse videtur,
Vel sacra signa gerens cesset ab officio,
Sicut et intus habens post exicialia quaedam,
Ut, qui signa ferunt, non opus exhibeant.
Hinc igitur, miserande, vides, quam desipuisti,
Si tamen hoc ipsum non tibi culpa tulit.
Ad sumos apices quavis dicione profectus,
Dum nimis alta petis, pronus ad ima ruis.
Tune putas non esse gravem turpemque ruinam,
Quod contra Dominum suscipis hanc cathedram?
Quod capud esse malis cumulo faciente malorum
Dignus es, et tales te cupiere sibi?
Eligeris de tanta hominum vel perditione
Vel numero turpes et reprobos regere.
Non animadvertis, quia, si deformior esset
Et sacris rebus intolerabilior,
Non te susciperet inimicus religionis,
Et qui consilium perditionis habent?
Ergo placet talem tanta ratione videri,
Qualem de tota fece levare nequis?
Esto igitur capud excitii, Sathananque secutus
Iob ad vexandum, sed moderanter, habe!
Eripias licet et vigiles iumenta bovesque
Et pecus et famulos, pignora sancta, domos
Et carnem maceres et cum muliere fatiges,
Tangere non audes vel potes hanc animam,
Gregorii sedes et ei concessa potestas,
Sicut erat Petri, semper et huius erit.
Non est periuri, non mechatoris et eius,
Qui sibi discipulos criminis huius habet.
Pone tamen sedeas illa quandoque cathedra,
Iam tamen hic nullo tempore praesul eris.
Haec sedes sicut Moysis quandoque superbum,
Hypocritam, furem, sacrilegumque capit,
Nec tamen idcirco bonus est, qui sedit in illa,
Sed bonus heligitur, quem sacra sella ferat.
Sicut non malus est, quem sedes non bona cepit
Sic non ex sancto sanctificare loco.
Quaerendum primo de morum condicione,
Et quae tam sancto congrua sunt operi.
Haec ubi sunt canonum veteri racione reperta,
Roma suum sequitur et sacra cuncta patrem.
Ergo sequebatur veterem sua Roma Camillum,
Et sinet ire procul se sine Gregorium?
Roma suum vigilem non semper moesta sequetur
Per quem luxit ei praevia stella Dei.
Et tenebras noctis horrendas perpecietur,
Quas illi facies, perdicionis homo,
Cum venies et diripies pastoris ovile,
Quod fovet et pascit ipse cruore suo.
Sed non ista tibi tua gloria longa manebit,
Urbanus veniet, qui tibi colla premet.
Quem tu de parvo paulatim proficientem
Tollentemque capud sicut amena cedrus
Non poteris perferre diu; tum defficiendo
Cernes depositum, quem regis, atque tuos
Ausus incipies dampnare, sed insipienter,
Et non flebiliter utiliterque tibi.
Omnibus expletis, ubi se male conscius error
Ad mentem revocat, solvitur et dubios
Estus ut Gemini mare patitur atque procellae
Et iam iudicium sustinet ipse suum.
Ut quem nocturnis aprehendit nubibus auster,
Et iam Scilleos detulit in scopulos,
Si Borea vexante fretum fervere Caribdis
Incipiat, Stigium fertur ad usque chaos:
Et, quo se vertat, non invenit, horret abyssum,
Horret item voces oraque mille canum,
Non aliter deceptus homo sub corde vicissim
Turbatur saevis motibus et variis.
Aecclesiam metuit, quam scit non posse perire,
Quae valet et novit scismata destruere.
Postremo luctus longos, tormenta dierum,
Et cum Tartareo sulphure suplicium.
Non illi secura dies, nox nulla quieta,
Horrorem Paulus incutit atque Petrus.
Preterea, quanam redeat, timor obstat ubique,
Italiam claudit femina bellipotens,
Quam metuit, ne se gladio consumat et ygni,
Aut dampnet longo carceris exilio.
Nec maris alta placent, metus est aquilone secundo,
Nulla fides ventis, nulla fides pelago.
Stat tamen aequoreas pocius temptare procellas
Quam se faemineo credere naufragio.
Mitior ira maris, clementior unda videtur,
Aut fera terribilis quam gravis illa manus;
Hanc ut non metuat et tandem evadere possit,
Eligit irato credere se pelago.
Quo te precipitas, infelicissime? Nescis
Imperio domini cuncta subesse sui?
Ergone cuncta putas tecum sentire, nec illi
Ultra servicium muta elementa dare?
Non recolis Datan? Non detestaris Abiron?
Qui terram metuis, credulus es pelago.
An nescis Ionam Tharsum transire volentem,
Quem mare pertimuit, belua saeva tulit?
Nescis naufragium Pauli, cum nocte dieque
Fluctibus obruitur iam vir apostolicus?
O timor, o miserae fastidia sera senecte!
Cur Iudae facinus non trahis ad laqueum?
Ille tamen Pharao simul egit in aequora currus,
Obruitur mediis et comminuta aquas.
Sed trahitur sub terribili feritate monendus,
Ut se respiciat et sciat esse Deum.
Oblitus sceleris, oblitus iudiciorum,
Ad vim consilii mittitur aequorei.
Artis egens et mentis inops non quaerit opertae
Classis turritos vellificosque sinus,
Non petit experte remos et transtra moventem
Nec celi faciem concipit ad volucrem.
Omnia tuta facit et tranquillisima terror,
Et magis instabilis terra videtur aquis.
Ingreditur fragilem nocturno tempore cimbam,
Qualem non adeat vel residente Pado.
Cuncta silent, solus miscet sua murmura ventus,
Et proibet pelagus tam grave feTe nefas.
It tamen et mortem metuens fugit incola mortis
Nec trepidat tumido credere vela notho.
Vix aberat portu, cum se caligine celum
Vestit et ingeminat noctis opaca chaos.
Nusquam stellarum solatia, nulla Boote
Signa patent lunae, delituere globi.
Ventorum mixtis conatibus ira carinam
Pulsat et aequoreos tollit in astra sinus.
Nudantur scopuli, pelago nudantur arenae,
Et patet educto vallis utrimque salo.
Carbasa scinduntur, ruptos quatit aura rudentes,
Atque ipsum manibus fluctus aplustre rapit.
Iam ratis horret honus, iam fluctus omnia vastant,
Hoc tibi litigium bestia saeva facit.
Te mare, te tellus, te celi nubila dampnant,
Et de morte tua litem elementa gerunt.
Servaris, scelerate, tamen maioribus atque
Parcitur ad poenam iudiciumque tibi,
Dum non corrigeris tantae terroribus irae
Nec sibi te reducem gratia tanta facit.
Post tot virtutes Pharao, post funera durus
Ultrices undas pertulit et populus.
At te plus voluit divina potentia ferre,
Commovit terram, murmur abegit aquae.-
Hoc ita signifero tam vi quam fraude levato
Eumenidum rabies fertque refertque faces.
Pelluntur patres e sedibus, et temerato
Iure patent saevis omnia septa lupis.
Sacra profanantur, sacraria despoliantur,
Antiocum dicas aut Totilam furere.
Una salus papam, canones, decreta negare
Et Guibertino cedere demonio.
Hoc agitur prece vel pretio, plerumque timore;
Hoc agitur totis viribus atque dolis.
Antichristus adest et multa perfremit ira
Et, si tempus habet, omnia diripiet.
Sed propter sanctos tempus breviabitur illi,
Cum fuerit fidei purificata seges.
O quantum paleae trahit haec quassatio secum!
Et quantas cedros sybilus iste quatit!
Sed novit Dominus famulos ubicumque fideles,
Et si corruerint, ipse levare potest.

3135




3140




3145




3150




3155




3160




3165




3170




3175




3180




3185




3190




3195




3200




3205




3210




3215




3220




3225




3230




3235




3240




3245




3250




3255




3260




3265




3270




3275




3280




3285




3290




3295




3300




3305




3310




3315




3320




3325




3330




3335




3340




3345




3350




3355




3360




3365




3370




3375




3380




3385




3390




3395




3400




3405




3410




3415




3420




3425




3430




3435




3440




3445




3450




3455




3460




3465




3470




3475




3480




3485




3490




3495




3500




3505




3510




3515




3520




3525




3530




3535




3540



Torna all'inizio