Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 33

Liber I


eo ordine, quo requiris". Quo quidem modo Hieronymus saepissime utitur. Ac de divisione satis, nunc ad reliquas partes transeamus.
De confirmatione et confutatione.
Cap. XIII
Divisioni proxima est confirmatio et confutatio: quae partes quoniam et difficilimas tractationes habent et frequenter in epistolas veniunt, accuratius explicandae sunt. Nam sive docere sive monere velimus, probemus, quae dicimus, necesse est refutemusque contraria. Sed quum aliud sit epistolas domi scribere, aliud in foro causas agere, aliaque sit epistolae, alia sit orationis ratio. Non est utraque eodem modo tractanda. Nos itaque omissis his, quae fori et iudiciorum propria sunt, ea quae venire in usum scribentium solent, tantum persequemur. Quoniam autem ex quibus locis confirmatio sumitur, ex hisdem sumitur confutatio, neque nostra satis confirmare possumus, nisi aliena refellamus, de utraque mihi primo coniuncte, deinde etiam separatim dicendum esse existimavi. Est igitur confirmatio nostrarum rerum artificiosa comprobatio: sive, ut Cicero definit, nostrorum argumentorum expositio, cum asseveratione. Confutatio est contrariorumque locorum dissolutio. Utraque rationibus atque argumentis tota conficitur. Argumenta autem e certis locis et sedibus eruuntur.

Torna all'inizio