Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 176


pacis ecclesiastice polluunt et corrumpunt, dum illi scissuris dirimere, isti
erroribus catholice unitatis discerpere concordiam non verentur, ad hoc
blandientes, ut rapiant et occidant.
Adumbrationem istam pacis ludus Ysmahel cum Ysaac presignasse
traditur; quem ludum persecutionem apostolus nominavit dicens:
Quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum, qui
secundum spiritum, ita et nunc
. Que videlicet persecutio timenda plus est
quam ea, que aperta impugnatione grassatur. Facilior est enim cautio, ubi
manifesta formido. Plus autem timendus est et cavendus inimicus, cum
latenter obrepit, cum per pacis ymaginem occultis serpit accessibus, eo
maiora daturus vulnera, quo minus eius malignitas fuerat premonstrata.
Tales scissuras apostolus in Corinthiis progerminari coniciens: Obsecro,
inquit, vos, fratres, per nomen domini Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes
et non sint in vobis scismata
. Quas etiam in rete apostolico signari
cognoscimus, quod rumpi pre multitudine piscium Lucas memoravit.
Fieri autem huiusmodi dissentiones et hereses dominus patitur, ut, dum
mentes nostras veritatis discrimen examinat, probate fidei integritas
serenius clarescat. Oportet, ait Paulus, hereses esse, ut qui probati sunt
manifesti fiant
. Multi namque lupi, dum ecclesia tranquilla est, agni
putantur et oves, filii creduntur et fratres; sed cum postea scismatibus et
heresibus ecclesie ceperit requies impulsari, latescentem illam et suppuratam
mentis nequitiam in publicum dispumantes iam patenter insontes
quosque dilaniant putanturque de ecclesia tunc egredi. Quos tamen constat
de ecclesia nullatenus estitisse iuxta illud Iohannis apostoli: Ex nobis
exierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent
utique nobiscum
. Concepti etenim huiusmodi in utero matris ecclesie
antequam formarentur viscera quassaverunt et sic abortivi excussi sunt.
Alienati sunt enim, ut Psalmi revelat oraculum, alienati sunt peccatores
ab utero, erraverunt
a ventre, locuti sunt falsa.

Torna all'inizio