Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 66


Benivolentia comparatur ex circumstantiis
rerum et meritis personarum, quod fit quattuor modis,
scilicet : a nobis, ab adversariis, ab auditoribus et a
rebus; sed hec potius ad causas quam ad epistolam
pertinere noscuntur. Ideoque prolixitatem relinquimus
exemplorum.
XIV.
DE DUOBUS GENERIBUS EXORDIORUM
Duo sunt genera exordiorum, scilicet : principium
et insinuatio .
Principium est cum statim ad audiendum
nobis auditoris animum comparamus.
Insinuatio est quedam dissimulatio per
quam ad eandem comparationem laboramus auditorem
ducere, sed occulte.
Principio utimur in re dubia, vel humili vel honesta.
Insinuatione autem similiter utimur tribus
causis, scilicet: propter turpitudinem, persuasionem et
defensionem ; s quia, si causa fuerit turpis, ut defendere
patricidam, a nobis auditorum animos alienat,
aut si videbuntur forsitan, per ea que dicta sunt ab
adversario, persuasi, aut si defensi sunt auditores alios
audiendo : insinuare his temporibus nos oportet.

Torna all'inizio