Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 16


arcubus arces et ictus opponere et aliud fermis saltibus, quos ab illis substantialis
differentia separat, rationis arcus et gladios applicare. Sed de hiis
omnibus ducis nostri, prudentis ad omnia, cuius est proprie proprium
iudicare, sententia dirimat, et collateralium Tyronum industria promiscua
deliberatione disceptet. Desistat igitur obiectio Liguris ministrorum altaris,
quos inanis cupiditas ad Regni dapes armaverat, relegata nunc exempla
producere et antiquitatis officium increpare, cum in illorum victoria
non opus humanum fuerit, sed divinum, et in hoc numquam sapientia
quantumvis antiquata desipiat, sed quanto plus in tempora labitur, vel per
manus liberaliter dispensatur, tanto plus effluit et fructus placidiores
adducit. Nichilominus tamen, ut nobis loqui cum reverentia liceat, et sine
reprehensione loquamur, cum ministri Sathane, satellites Belial, inimici
fidei, perversores legis ad Regni opulentias anhelantes voluerunt in alienas
messes ponere falces suas, in quantum permisit humana fragilitas ictus
apposuimus, a sompno destitimus et de otio secessimus ad laborem. Sicut
dux noster testis fidelis vestrique auriga peritus, cuius testimonium
verum perhibere potest testimonium veritati et apostate sui iudicio, quod
philosophantium dignitas ad sui collegium non admittat, contempletur, et
iudicet augur noster vagos et refugos discursus astrorum et nos, qui terrenis
curis et studiis insudamus, patiatur et audiat iudicare de ceteris. Ad id
autem, quod novissima clausula cedule, per aliam manum scripta, continuit,
breviter respondemus quod ordo sapientis est sic rerum ordinem
limitare, ut nec ante cibum ex famis otiositate contorpeat, nec post ex
assumptorum multiciplitate sordescat.

Torna all'inizio