voluntate mera, nec potest a pari, quia par non prevalet " .			c.89v.b 
Ergo similiter, in proposito, anima carnis culpa 
non potest fieri mala, nisi cooperante propria voluntate. 
Item, si Angelus poneretur in infecta carne, non diceretur  
contrahere peccatum originale. Si ergo anima 
hoc contrahit, non est nisi per aliquem appetitum quem 
habet in carnem. Sic ergo originalis culpa contrahitur 
mediante appetitu et voluntate anime. De ista questione 
varii dicunt varia. Sed, reiectis opinionibus, dicam cum 
Bonaventura, super secundo Sentencia. , originale peccatum 
contrahi ab anima propter naturalem appetitum ipsius 
anime ad suum corpus, ita ut principalis racio ponatur 
ex parte carnis et ille appetitus naturalis sit causa sine 
qua non. Nunquam enim caro posset animam inficere, 
nisi anima haberet naturalem ligacionem cum ipsa carne. 
Naturalis autem colligacio non est, nisi per appetitum 
ipsius anime ad suum corpus. Nunc, respondens ad raciones, 
dico primo ad primam quod Augustinus ibi loquitur 
da agente quod non est alligatum ei quod debet fieri deterius.  
Sed non sic est in proposito, quia caro habet naturalem 
ligacionem cum spiritu per naturalem appetitum unius ad 
alterum. Ad alias duas raciones simul dico: "  Si Angelus 
poneretur in infecta carne, que est principium originalis 
peccati, et anima innocens poneretur in flamma Gehenne, 
nec ille inficeretur nec ista combureretur. Et hoc eveniret 
quia non esset naturalis appetitus nec colligacio naturalis, 
sine qua anima non potest a carne infici"  .
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
 
  |