Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 311

appendice


audire voluit monitionem. reversi vero ad monasterium
et recongregati, pręcipuas sollemnitates quas cum maximo decore
et ornamentorum pulchritudine in vestibus albis, vel palliorum
cappis, aliarumque dignitatum solebamus facere, tunc in nigris
et laciniosis cucullis et indumcntis cottidianis in choro et ante
altare vel in sublimi ambone compellebamur agere, et tamquam
expoliati ac depredati videbamur canere vel psallere. adolescentes
quoque vel minores fratres cantuum neumas et organa
solita respuebant, et non spirituali honestate aut gravitate, sed
istrionum more canere studebant, et multas nenias extraneasque
cantilenas introducere satagebant, nec huius loci consuetudinem
sed diversarum partium levitates et extollentias, quas in exteris
locis quibus degebant audierant vel viderant, exercere curabant.
quę omnia cum maturiores vel graviores fratres audirent vel cernerent,
contristabantur diutissime et affligebantur, quia eis non
poterant resistere. prędictus autem Guido reversos nos recepit
lęetanter; non tamen diu nobiscum in benivola permansit voluntate,
quia suspicio de nobis in illo crescebat, et pro malis que
cunctis ante fecerat, amplius titubabat. sępe autem nobiscum
loquens pręteritarn culpam nobis improperans aiebat: « Si habetis
indigentiam, fratres, patimini recte, quia scriptum est:
" merito hoc patimur " ». quod nos audientes gravi dolore torquebamur,
et magna angustia afficiebamur. et de hoc
maxime dolebamus quia ipse suam maximam culpam minime
recordabatur, et in nullo reverebatur nec timebat illud evangelii:
« Vę illi per quem scandalum venit. revera ipse extitit per
quem huic loco defectio, nobisque periculum accidit. unde
diutissime contristati fatebamur: « Heu, heu, peior est nobis his
temporibus nefandissimus Guido, quam illis diebus fuisse legitur
campigenans Campo ». denique plurimi nostrorum aut
discerptis vestibus aut absque monachili indumento nudisque pedibus
incedebant, ipse autem ex hoc minime curabat. nam Regulę
distinctionem non exercebat nec vitia resecabat, sed sibi

Torna all'inizio