Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 42


folium recitare Sibyllae», hoc, inquam, clara voce praedico:
neminem posse absque litterarum graecarum scientia in hac
versuum doctrina fundamenta et, ut ita loquar, medullam
penitus introspicere. Scio enim plerosque esse qui eam latinis
litteris necessariam esse negent, qui, quoniam ignari ipsi sunt,
optarent reliquos inscitiae suae pares esse, ut inter ceteros si
non superiores saltem nec inferiores iudicarentur. Mihi vero,
dum vivam, nemo hunc errorem (si error est) eripiet, ut eam
non modo utilem sed pernecessariam litteris nostris esse non
credam.
9. Namque, ut omittam quod eius doctrinae expertes litteras
natura longas saepe imprudenter contrahunt, quod neque
diphthongos neque aliam recte scribendi normam, id est ojrqografivan,
tenent, quantum id est existimandum quod nostrorum
vocabulorum maxima pars inde originem traxit; quod
multa in scriptoribus reperiuntur, quae nullo modo huius linguae
ignarus explanabit! Vergilius descensum ad inferos, quia
nequeant impune aves super volare, Avernum dicit a Grais
nominatum, quod ipsi nimirum nescient nisi o[rnin avem dici
audierint. Ovidius de Cerberi spumis aconita venena nata
esse dicit, «quae quia nascuntur dura vivacia caute / agrestes
aconita vocant». Quis hoc enucleabit, nisi ajkovnhn cautem
dici sciat? Scyllam Nisi Megarensium regis filiam in avem
conversam dicit, quae a tonso capillo Ciris est nominata,
quod nemo sane intelliget nisi keivrw tondeo esse didicerit.
Venerem quoque in Fastis a spumis maris nominatam asserit,
quod nec ipsi intelligent nisi ÆAfrodivthn ajpo; tw`n ajfrw`n derivatum
esse eis declaretur. Hinc etiam magis ignorantiae suae
conscientia quam disputationis veritate adduci confitebuntur, si
declinationes quasdam tam in oratoribus quam in poetis graecas
esse meminerint, quarum nulla apud nos regula tradatur,

Torna all'inizio