emptimema; sicut loycus locum dicit esse sedem argumenti ***;
sed nota, quod loca summuntur in rebus corporalibus, loci
in rationibus disciplinalibus (sic). Conclusio : Nota, quod iste partes
orationis debent reperiri non tantum in inventione, que est prima
res quam debet orator habere, sed in elocutione, pronuntiatione, memoria,
dispositione suo modo, secundum Boetium. Producti : id est
ad hoc adducti sive procul ducti. De exordio : nota mirum, quia
ante exordium nichil est, et ideo ab exordio debet exordiri.
Causa : causam dicit de themate, quo agendum est. Genus
cause : causarum genera tria esse dixit; nunc causarum genera
quatuor esse dicit, sed illa tria ideo dicuntur genera, quia causas
rei formant in primo genere, prout tractatur in controversia. Ista
dicuntur quatuor causarum genera, quia causas denominant honestas,
turpes, dubias et humiles. Quatuor : in veteri Rethorica dixit Tullius
quinque esse genera causarum, scilicet honestum, admirabile, anceps,
humile et obscurum. Honestum : istud genus cause nominatur
hic et in Rethorica veteri. Turpe : in veteri Rethorica dicitur admirabile
quod hic turpe dicit. *** Anceps : ista finaliter in veteri Rethorica
nominantur. Unde hic dimisit obscurum, per hoc significans,
quod ista nova rethorica obscuritatem veteris Rethorice nec non diminutionem
supplere conatur, obscuris pretermissis, vel obscurum continetur
sub dubio. Conte(m)pta : id est parva sive vilis.
Cum hec ita sint : hec est illa pars de qua superius expositum
est, in qua Tullius prosequitur principalem intentum quantum
ad partes orationis rethorice, exordiens ab exordio, que prima
pars est orationis eiusdem. Et dividitur, quoniam primo copulat dicta
dicendis; secundo dividit exordium, ibi: Exordiorum ; tertio describit
membra divisionis, ibi: Principium . Et primo prosequitur primum membrum,
deinde secundum, scilicet insinuationem et principium, ibi: Inter
insinuationem ; quarto reddit ad exordium tanquam ad
genus, ibi: Vitiosum . Et sic patet divisio generalis omnium
que dicuntur de exordio. Sed tertia pars superius exposita, in qua
describit primum membrum exordii, quod est principium, dividitur,
quoniam primo diffinit principium, ibi: Principium est , ut dictum
est; secundo ponit tria que scruptari debemus per principium,
ibi: Id ita sumitur ; tertio ostendit a quo predictorum trium in dubio
genere cause debemus principium summere, quoniam a benivolentia,
ibi: Si dubium ; quarto a quo predictorum
trium <principium> summitur in humili genere cause, ibi: Sin
|
|