Ad secundum dicendum, quod etiam secundum Philosophos qui distinguunt
numerum substantiarum separatarum per causam et causatum, causa et causatum
non sunt per se distinguentia, sed secundum eos consequuntur ad principia
distinctionis; cum enim distinctio sit, per se loquendo, per hoc quod est maior
vel minor compositio, et secundum distantiam potentiae et actus, secundum eos,
sequitur quod illud quod est plus in actu, sit causa eius quod est minus, secundum
quem modum dicunt multitudinem ab uno primo simplici processisse;
quem tamen modum dicit Commentator in 11 Metaphys.,
insufficienter probatum, et concedit ab uno primo simplici immediate
potuisse plura procedere: ita et nos concedimus omnes naturas intellectuales
immediate a Deo processisse distinctas secundum ordinem sapientiae disponentis
diversos gradus naturarum spiritualium. Et ideo remoto quod infidelitatis
est, scilicet ordine causalitatis ab Angelis, et retento quod fidei consonat, scilicet
gradu simplicitatis, habebimus eumdem modum distinctionis quem ipsi
habuerunt.
Ad tertium dicendum, quod ex ratione illa probatur simplicitas angelicae naturae,
et praecipue illius quae in ea suprema est; sed pluralitas gradus ab ea non
tollitur. Praeterea non est loquendum de Angelis sicut de divina natura, specialiter
cum plures Angeli non tantum numero, sed specie differant, ut dicetur.
Ad quartum dicendum, quod Angeli non sunt facti propter motum corporalium,
quia nihil fit propter vilius se: unde si sunt aliquae substantiae non moventes,
non sequitur quod sint superfluae. Nihilominus tamen dicendum, quod ex omnibus
substantiis illis provenit aliqua utilitas per iuvamentum in rebus corporalibus:
quia inferiores Angeli in motu sphaerarum Deo ministrant, sicut a quibusdam
dicitur, et probabile videtur, cum Gregorius dicat corporalem
creaturam per spiritualem administrari. Illuminatio autem inferiorum Angelorum
est a Deo per proximos et medios, ut dicit Dionysius,
et ita omnes influentiam habent super motum corporalium, vel ad minus quantum
ad custodiam hominum, quae pertinet ad ultimum ordinem.
Ad quintum dicendum, quod verba ista aliter a Gregorio et a Dionysio exponuntur;
et quantum ad aliquid eodem modo: in hoc enim conveniunt quod
Angelorum numerus non est determinatus nobis; sed in hoc differunt, quia
Dionysius vult, quod cum dicitur, «Millia millium»,
unum mille multiplicat aliud, ac si diceret, Millesies mille; et sic aequalis
numerus importatur, cum dicitur, «Millia millium» primo, et «decies centena
millia» secundo, quod habet una littera. Tantum enim est decies centum millia,
quantum millies millia. Et secundum hoc datur intelligi quasi aequalis numerus
ministrantium et assistentium. Vel secundum aliam litteram quae habet, «Millia
millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei», datur
|
|