Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 228


plus quam prius crediderimus, excepta morte vel captivitate perpetua,
nobis multipliciter evenerunt, non tamen pepercimus nobis
ipsis ut voluntatem Dei secundum domini pape mandatum adimplere
possemus, et ut proficeremus in aliquo Christianis vel saltem,
scita veraciter voluntate et intentione ipsorum, possemus illam patefacere
Christianis ne, forte subito irruentes, invenirent eos impreparatos,
sicut peccatis hominum exigentibus alia vice contigit et
facerent magnam stragem in populo christiano.
<3>. Unde quecumque pro vestra utilitate vobis scribimus ad cautelam,
tanto securius credere debetis, quanto nos cuncta vel ipsi
vidimus oculis nostris, quia per annum et quatuor menses et
amplius ambulavimus per ipsos, pariter et cum ipsis ac fuimus inter
eos, vel audivimus a christianis, qui sunt inter eos captivi et,
ut credimus, fide dignis. Mandatum enim a summo pontifice habebamus,
ut cuncta perscrutaremur et videremus omnia diligenter.
Quod tam nos quam frater Benedictus Polonus eiusdem Ordinis,
qui nostre tribulationis fuit socius et interpres, fecimus studiose.
<4>. Sed si aliqua scribimus propter notitiam legentium, que in
vestris partibus nesciuntur, non debetis propter hoc nos appellare
mendaces, quia vobis referimus illa que ipsi vidimus vel ab aliis
pro certo audivimus, quos esse credimus fide dignos; immo est
valde crudele ut homo, propter bonum quod facit, ab aliis
infametur.

Torna all'inizio