| Ad secundum dicendum, quod similitudo attenditur secundum formam.
 Corporis autem humani forma est anima rationalis, in qua imago Dei consistit;
 et ideo in corpore humano non tantum est similitudo vestigii, sed etiam similitudo
 imaginis, inquantum animam habet. Non enim corpus humanum habet esse
 quoddam distinctum ab esse quod dat sibi anima, quasi ab alia forma, per
 quam sit in eo similitudo vestigii tantum, sicut est in corporibus inanimatis:
 quia sic anima esset ens in subiecto, secundum quod subiectum nominat ens
 subsistens in actu; quod ad rationem accidentis pertinet, ut in 2 de Anima
 dicit Commentator.
 Ad tertium dicendum, quod coniunctio animae ad Deum per fruitionem consistit
 in operatione intellectus et voluntatis, in qua corpus nullo modo communicat,
 quia exercetur talis operatio sine organo corporali, ut probatur in 3 de Anima
 et ideo per fruitionem nullo modo corpus Deo uniri potest. Sed
 coniunctio unionis est ad esse in persona una: corpus autem et anima in uno
 esse communicant, quia anima est quod quid erat esse huiusmodi corpori, ut
 in 2 de Anima dicitur: et ideo per modum unionis in persona una corpus
 Deo coniungi potest.
 Quartum et quintum concedimus.
 Solutio II
 Ad secundam quaestionem est sciendum, quod circa hoc etiam fuerunt duo
 errores. Unus fuit Arii et Eunomii, qui dicebant Filium Dei carnem sine anima
 assumpsisse: quia opinabantur Divinitatem sine anima corpus eius vivificare.
 Alius fuit error Apollinaris, qui dicebat in Christo corpus animatum fuisse cum
 anima carente sensu et intellectu. Uterque autem error et veritati humanitatis
 derogat, et dignitati corporis Christi. Non enim potest esse ut materia in aliquo
 esse perficiatur, nisi per aliquid quod sit forma eius: unde cum Deus nullo
 modo forma corporis esse possit (quia oporteret eum esse partem, et non immaterialissimum),
 sequeretur quod corpus Christi, si omnino careret anima, esset
 sicut corpus non vivum; et si careret anima sensibili et rationali, esset sicut
 corpus plantae: unde esset multo minus nobile quam corpus nostrum. Similiter
 etiam cum de ratione hominis sit rationalem animam habere, si ea Christus
 caruisset, verus homo non fuisset. Hoc autem videtur eis contigisse ex hoc quod
 credebant animam corpori non uniri sicut formam, sed magis sicut indumentum,
 ut Plato dicit, secundum quod Gregorius Nissenus narrat:
 per quem modum si Deus corpori uniretur, homo non diceretur;
 praecipue si ponatur, ut quidam posuerunt, animam de substantia Dei esse:
 quae omnia manifestam falsitatem continent.
 Et ideo horum et aliorum praedictorum error excluditur in lib. Gennadii de
 ecclesiasticis Dogmatibus, cap. 2, sic: «Natus est Dei Filius ex homine, non per
 hominem, idest viri coitum, sicut Ebion dicit; sed carnem de Virgine trahens,
 non de caelo afferens, sicut Marcion affirmat; neque in phantasia, idest absque
 | 
 |