Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 139


Florentie iam non sit florentinus dicendus sed potius flerentinus. Et si non
est civis non est homo, quia homo est naturaliter animal civile, secundum
Philosophum in VIII Ethicorum et in I Politice .
Quantum vero ad quartum, idest quantum ad Deum, dicit Philosophus
in II De anima quod omnia appetunt esse divinum «et illius causa agunt
quecumque agunt secundum naturam». Et Prov . 16[,4] dicitur «Universa
propter semet ipsum operatus est Dominus»: propter semet ipsum scilicet
adipiscendum et participandum secundum quod possibile est cuilibet creature
secundum gradum suum. Creatura enim rationalis in tantum potest super
alias creaturas Deum participare ut etiam per virtutem et gratiam mereatur
deus vocari, iuxta illud Io . 1[,12] «Dedit illis potestatem filios Dei fieri
hiis qui credunt in nomine eius»; et II Pet . c. 1[,4] «Magna et pretiosa
nobis promissa donavit ut per hec efficiamini divine consortes nature»,
Glosa : «per gratiam», per quam scilicet ipsum cognoscunt et diligunt,
quamvis et omnes alie creature in essendo vel vivendo Deo assimilentur
plus et minus, quia Deus omnia convertit ad se ipsum tamquam ad ultimum

Torna all'inizio