et in casu. Nam propter aliquod magnum bonum,
quod inde posset consurgere, conceditur aliquando alicui
in aliquo casu, quod communiter aliis denegatur. Ratione
ergo reverentiae debitae consanguineis, quae in agendis
inter coniuges congrue reservari non possunt (nisi ex dispensatione
et in casu) inter personas nimis consanguineitate
coniunctas non sint connubia contrahenda. Decet
ergo omnes cives non contrahere coniugia cum quibuscunque
personis. tanto tamen hoc magis decet reges,
et principes, quanto magis eos observare decet ordinem
naturalem. Secunda via ad investigandum hoc idem, sumitur
ex quodam bono quod in matrimonio consurgit.
Dicebatur enim in praecedenti capitulo, quod ex contractione
coniugii inter ipsos contrahentes oritur pax, et
concordia. Sed cum inter consanguineos ex ipsa proximitate
carnis sufficiens amicitia esse videatur, dictat naturalis
ratio coniugia contrahenda esse inter illos qui non
sunt nimia consanguineitate coniuncti: ut quos carnis coniuncto
per dilectionem et amicitiam non coniungit, coniungat
contractio copulae coniugalis. Decet ergo omnes
cives non contrahere cum personis nimia consanguineitate
coniunctis: magis tamen hoc decet reges, et Prinicpes,
quia quanto sunt in maiori statu et in altiori gradu,
tanto magis egent affinitate et amicitia aliorum. Nam
secundum Philosophum in Ethicis, quanto arbor est altior,
tanto magis indiget sustentamentis, ne quatiatur a vento.
reges ergo et principes quanto in altiori gradu existunt,
tanto indigent habere maiores, et plures tam affines quam
consanguineos et amicus. Tertia via ad investigandum
hoc idem, sumitur ex malo quod per coniugium vitatur.
Per coniugium enim non solum producitur bonum prolis,
sed etiam vitatur intemperantiae malum: qui enim castitatem
servare non possunt, ne sint nimis intemperati,
quibuslibet foeminis se miscendo; expedit eis inire connubia,
ut una uxore contenti ab intemperantia retrahantur.
|
|