Quo anno banniti imperatoris intraverunt Parmam.
Igitur, anno Domini MCCXLVII, pauci milites de Parma, banniti
imperatoris, qui habitabant Placentie et erant viri cordati,
robusti et fortes et ad bella doctissimi et erant amaro animo, tum
quia domus eorum destructe in Parma, tum quia vita nequam
hospitandi de domo in domum (erant enim exules et banniti et
habebant familiam grandem et modicam pecunie quantitatem;
ex insperato enim exiverunt de Parma, ne involveret et caperet
eos imperator), venerunt de Placencia et intraverunt Parmam
et expulerunt partem imperatoris die XVo intrante Iunio.
Quomodo Parmenses concionati sunt ante congressum et sibi capitaneum
et ducem elegerunt dominum [Ugonem de Sancto Vitale].
Cum autem de Placencia pervenissent ad villam Nucéti, in
quodam prato congregati et armati in equis, contionati sunt
ibi et elegerunt dominum [Ugonem de Sancto Vitale] suum capitaneum
et vexilliferum, scientes quia, ubi non est gubernator,
populus corruet, salus autem ubi multa consilia, Prover. XI.
Erat autem dominus [Ugo de Sancto Vitale] fortis et doctus
ad bellum et homo sapiens, et qualis a Sapiente describitur, Prover.
XXIIII: Vir sapiens fortis est, et vir doctus validus et robustus,
quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia
sunt. Erat autem ibi dominus Ghibertus de Gente, magnus
concionator et magnus prolocutor, qui ait: «Sic cum inimicis
nostris congrediamur, ut Dominum preponamus». Hoc est quod
Sapiens dixit, Prover. XXI: Equus paratus ad diem belli; Dominus
autem salutem tribuet. Dixit autem dominus Gerardus de
Arcili: «Habeamus audaciam et simus parati aut vivere aut mori
fortiter, et nullus retrocedat aut pavore formidet. Dominus enim
in fortibus dimicabit et auxilium suum vobis de celo impendet».
Talibus igitur sermonibus animati venerunt et fecerunt magnum
prelium cum potestate et militibus Parme ad Burghettum de
Tauro, et ibi interfecerunt potestatem Parme, scilicet dominum
|
|