Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 804


ex his quae dicit in quodam sermone De Trinitate,
ubi eumdem actum attribuit pietati, ad quem secundo loco inter dona ascenditur.
Gregorius autem assignat ei pro actu misericordiae operibus insistere.
Ergo cum ista duo non reducantur in idem genus, videtur quod actus pietatis
non sit in idem secundum speciem.
2. Praeterea, pietas, ut communiter dicitur, in eisdem exequitur in quibus scientia
dirigit. Sed scientia dirigit in omnibus actibus humanis, quia docet conversari
sine offensione in medio pravae et perversae nationis. Ergo et pietas est
circa omnes humanos actus; et ita non habet solum unum actum in specie.
3. Praeterea, secunda beatitudo qua dicitur «Beati mites», ad pietatem reducitur.
Sed mititas, sive mansuetudo, est circa passiones irae, ut Philosophus dicit
in 4 Ethic. Ergo et circa eadem est pietas. Sed ipsa est etiam in
communicationibus quae sunt ad alterum, ut patet per auctoritatem Gregorii
inductam. Cum ergo haec duo non reducantur ad idem genus, videtur quod pietas
non habeat unum actum secundum speciem.
SED CONTRA, est unus habitus. Ergo habet unum actum principalem.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. Quaeritur de actu eius in patria. Et VIDETUR quod non habeat ibi aliquem
actum. Quia pietas in communicationibus consistit quae ad alterum sunt.
Sed huiusmodi communicationes non erunt in patria, quia omnes sufficientiam
ibi a Deo accipient: propter insufficientiam enim uniuscuiusque in se introductae
sunt communicationes, ut patet per Philosophum in 5 Ethic. Ergo
non erit ibi pietatis actus.
2. Praeterea, ad pietatem pertinet misericordiae opera frequentare, ut dictum
est per auctoritatem Gregorii. Sed ibi non erunt opera misericordiae, ubi nulla
erit miseria. Ergo actus pietatis non erit in patria.
3. Praeterea, in secunda beatitudine, quae pertinet ad pietatem, ponitur quantum
ad statum patriae, possessio terrae. Sed hoc non videtur aliquem actum
importare. Ergo pietas in patria nullum actum habebit.
SED CONTRA, iustitiae virtus magis videtur in patria permanere quam fortitudo,
ut prius dictum est. Cum ergo donum fortitudinis, quod respondet virtuti fortitudinis,
habeat aliquem actum in patria: multo fortius pietas, quae respondet
iustitiae, ut videtur.
Praeterea, in patria nihil erit otiosum et frustra. Sed habitus frustra esset, si
non in actum exiret, quia operatio est finis habitus. Cum ergo habitus doni pietatis
in patria maneat, et actus eius ibidem manebit.

Torna all'inizio