Tereus incestus canit et fera mater yrundo,
dat bicolor rauco gutture pica sonos.
Decantabat ibi variato carmine turdus
et, nimium Veneri gratus, aquosus olor.
Illic iocundo manabant murmure rivi;
nescio, sed credo quod paradisus erat.
Ingredior pavitans, si quis deus esset in illis;
conspicio: nullus tam cito visus erat,
dumque pererrarrem tuererque, sub arbore mirre
fons erat et intro clarior unda mero,
quam neque stillarat Neptunus rector aquarum
nec dedit e nebulis Yris aquosa cavis.
Rorida Naiadum lacrimis et odoriferarum
plantarum guttis nectaris unda fuit;
forte Venus lacrimas fudit cum fleret Adonim,
forsan amatorum fons lacrimosus erat.
Hunc secus alma Venus et Amor ludebat in herbis;
splendebat geminis area tota deis.
Ille sinu matris niveas nunc tangere mammas,
nunc sua vult circum brachia ferre gule.
Illa suo puero colludens oscula figit
et modo dat capiti florea serta suo.
Aurea vestis erat virides insuta smaragdos
et radians gemmis alta corona dee;
sed mage lascivi radiabant lumina vultus.
Quid mirum, cupido si placuere Iovi?
Ut Venerem agnovi (nec enim et dea notior ulla est),
sternor humi flexo poplite, iungo manus:
"Salve, sancta Venus, miserorum mater amantum,
te precor, heu, supplex; auxiliare michi.
Vota tibi solvam, tibi meque vovere decebit
donec erit nostri corporis aura capax".
Inquit voce pia: "Iuvenis michi care, propinqua.
Ne timeas: ego sum; vulnera nulla feres,
ymo hec que pateris (tua me querimonia tangit)
sanabo, solita teque medebor ope.
|
90
95
100
105
110
115
120
|