Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 26


41. Ego itaque merens de hac intrusione et omnis ecclesiastici benefitii et offitii in
me facta expoliatione, ivi ad synodum, quam papa Pascalis pro causa Grosulani et Yordani
Rome celebravit. In qua supradictus Anselmus de Pusterla secundum suam dignitatem
honestum locum habuit et sedit; sed neque pro Grosulano neque adversus Yordanum verbum
bonum aut malum in synodo protulit. Yordanus vero a principio synodi usque in finem,
sedens et scilens a destera apostolici nullo mediante, in ipsa synodo fuit. At Grosulanus ibi
stando et sedendo inter archiepiscopos et episcopos, ceu vir prudens, intendebat ad destruendam
Yordani impositionem et conversionem eorum qui ipsam fecerant impositionem; et
intendendo ad ista, egregie loquebatur de positione et restitutione sua, qua positus et restitutus
fuit in Mediolanensi ecclesia. Cui viro homo qui in ista synodo sive in Lateranensis palatio
contradixerit, certum locum non habuit. Sed dominus papa Pascalis, quasi affectans redere
illum placabilem Deo et sibi, ejus scientiam ejusque facundiam comendabat; atque labores,
quos ipse papa per se suosque legatos Rome et per Longobardorum provinciam pro ipso
Grosulano sustinuerat, coram synodo referebat. Et ad leniendam duritiam et asperitatem
eorum, qui nec positionem nec restitutionem Grosulani susceperant vel suscipiebant, non
solum de presbitero Liprando ejusque lege mentionem faciebat, sed ruinam gambute introducebat,
que ruina tunc aparuit, quando ipse Grosulanus juravit et recipiendam restitutionem
ascendit. Insuper inferebat, quod Grosulani translatio de episcopatu Saonensi ad archiepiscopatum
Mediolanensem utilitatem non contulerat. Quos casus Grosulanus a clipeo ecclesiastice
consuetudinis et legis a se quodammodo repellebat. Verumtamen dominus papa nec
synodus neque in prima, neque in secunda, neque in tertia sive in quarta die synodi Grosulano,
per singulos dies pro se suaque causa in palatio et synodo agenti, non satisfecit. Sed
ipse Grosulanus in quinta die, qui fuit ultimus illius synodi, apostolico, instanti sui cum predictis
obiectionibus, flendo inquit: "Domine, domine, veniam ad vos, quamvis hii quibus dedisti
potestatem iudicandi caussam meam, me non diligant". Tunc Portuensis Petrus episcopus
se et ceteros, habentes hanc potestatem, de malivolentia habita in Grosulanum honeste
et sufficienter excusavit; et cum excusasset, in communi concordia illius excusantis et ceterorum,
habentium potestatem istam, prolata fuit sententia, que prohibuit, Grosulanum Mediolanensem
ecclesiam inquietare, et ad episcopatum dixit ei redire. Ipse autem non ad
Saonam ivit, sed in ipsa Urbe apud Monasterium, quod dicitur Sanctus Sabaoth, per annum
unum et menses quatuor ut episcopus vixit, atque ibi sepultus est 8 idus augusti.
42. Jordanus vero, audita et publicata illa sententia de redeundo Grosulano ad episcopatum,
coram ipsa sinodo theatrum ascendit; et ibi ad pedes apostolici stratus, grates sibi
redidit, et elevatus ab ipso apostolico, gratiam et virgam pontificalem in ipso theatro suscepit.
Altera sero die ipse Yordanus archiepiscopus, monitus a Landulpho Astensi episcopo et quibusdam
aliis episcopis, in quadam ecclesia Lateranensi, vivo et deposito quondam episcopo

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio