Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 460


Ad secundum dicendum, quod suppositum Petri non fuit antequam esset Petrus
homo; et ideo non potest dici quod sit praedestinatus esse homo: sed suppositum
Filii Dei fuit antequam ipse esset homo; et ideo non est similis ratio. Et iterum
Petrus nullo modo habet esse homo per gratiam; Filius autem Dei habet
esse homo per gratiam unionis, non quidem sibi factam, sed humanae naturae.
Ad tertium dicendum, quod quamvis non sit gratia Filio Dei quod sit homo,
tamen hoc habet per gratiam unionis, per quam humana natura assumpta est in
unitatem divinae naturae.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in Sacra Scriptura dicitur aliquando
aliquid fieri, quando innotescit. Hoc ergo quod est esse Filium Dei, potest
accipi vel secundum rei veritatem, vel secundum evidentiam, prout scilicet
manifestatur. Si primo modo, tunc falsum est quod Filius Dei sit praedestinatus
esse Filius Dei, cum non ponatur in locutione aliquid respectu cuius possit
denotari antecessio, quam importat praedestinatio. Si autem accipiatur secundo
modo, sic Glossa super illud Rom. 1: «Qui praedestinatus est Filius Dei in
virtute», concedit quod Filius Dei praedestinatus sit ut sit Filius Dei, idest ut
evidenter appareat; quod fuit in resurrectione factum; unde et ipse tunc dixit:
«Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra»; et secundum
hunc sensum est eadem ratio de ista sicut de praecedenti, qua dicitur:
«Filius Dei praedestinatus est esse homo»: quia praedestinatio simpliciter
importat praeordinationem. Quantum ergo ad primum sensum haec est falsa:
«Filius Dei est praedestinatus esse Filius Dei».
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod eorum quae dicuntur de homine, illa tantum
dicuntur de Filio Dei quae non habent repugnantiam intellectuum ad Filium
Dei. Sed «praedestinatus» habet repugnantiam: quia Filius Dei aeternus est;
praedestinatio autem importat antecessionem, quae non est respectu aeterni.
Ad secundum dicendum, quod illa quae praedicantur de Filio Dei inquantum
est homo, non habent aliquam repugnantiam ad Filium Dei; et ideo non est
similis ratio.
Et similiter dicendum est ad tertium.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod haec similiter est falsa: «Filius Dei est
Praedestinatus», cum non ponatur aliquid respectu cuius possit antecessio
denotari; sed haec: «Filius Dei est praedestinatus inquantum est homo», est
vera: quia potest importari antecessio respectu hominis quantum ad naturam.

Torna all'inizio