Brunus Leonardus Aretinus: Epistola Flavio Blondo Foroliviensi (VI 10)

Pag 221


(49) Denique etiam hodie mulieres romanae iudicio meo elegantissime
loquuntur, et purius certe quam viri. Et quanquam non litteratus
sit earum sermo, potest tamen figura ipsa dicendi nitorque
verborum eloquentiam adiuvare. (50) Me audiente matrona quaedam
romana, quod se antecedebat plebeia mulier, indignabatur: « Proh
Deum! – inquit – quam omnis observantia omnisque consuetudo
laudabilis per haec tempora defecit? Quam confusi sunt ordines
cuncti gradusque dignitatis? » Deinde conversa ad eam, quam indignabatur:
« Tune – inquit – cum sis plebeio patre plebeioque viro,
me equestri familia ortam equitique romano nuptam antecedere non
erubescis? Sed quid ego de me? Iam, si Deo placet, etiam te patriciis
mulieribus antepones? » (51) Haec illa puro nativoque romano proferebat
sermone, ita ut admodum sim equidem delectatus, cum et verba
nitorem gravitatemque sententiae et pronunciatio ipsa vernaculam
quandam haberet suavitatem. (52) Hoc ego modo filiis matres, et
nutrices alumnis profuisse ad elegantiam puto. Non quod casus inflecterent,
aut verba variarent ac terminarent litterate, sed quod
purum et nitidum ac minime barbarum sermonem infunderent.
(53) Nam et habet vulgaris sermo commendationem suam, ut apud
Dantem poetam et alios quosdam emendate loquentes apparet.
(54) Haec ad libellum tuum respondisse volui, quibus si te in
sententiam traxi, satis dictum puto; sin perstas in opinione tua,
nec rationum necessitati cedis, plura etiam polliceor in eam sententiam
me esse dicturum. Vale.

Torna all'inizio