Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 824



largissimam donationem, in futuro penitus
esse extinctam, quemadmodum jam saepe
dicti Domni Ludovici gloriosissimi Imperatoris
animus futuris temporibus idem Monasterium
in suo statu atque rectitudine decrevit,
et statuit esse, pro Dei amore, nostraeque
animae remedio, vel parentum nostrorum
salute, sicut etiam in eorum Monachorum
jam nominato Monasterio assistentium
praeceptis legitur, quae a praescripto Domno
Ludovico Serenissimo Imperatore et Consobrino
nostro, eidem Monasterio Monachis
deservientibus conscripta esse videntur, per hoc
nostrum Imperiale praeceptum perpetualiter
praedicto Monasterio, eique deservientibus
Monachis confirmamus, modisque
omnibus corroboramus. Praecipientes, ut
nullus Dux, Marchio, Comes, Vicecomes,
Sculdasii, Castaldio, aut quaelibet magni
aut parvi officii persona, jam
nominatum Monasterium, ibique Deo deservientes, atque
Beatissimi Clementis humatum corpus
custodientes Monachos, de ejusdem Monasterii
rebus atque legali judicio devestire audeat,
eisque quamlibet inferat violentiam
atque injuriam. Sed liceat illis quieto ordine
quieta pace, omnes praedicti Monasterii
res tenere et frui, Deumque pro nobis quotidie
exorare absque contradictione cujusquam.
Si quis ergo hoc nostrae confirmationis
praeceptum infringere vel violare tentaverit,
sciat se compositurum auri optimi
libras ducentas, medietatem Camerae nostrae,
et medietatem praetaxato Monasterio,
ibique Deo famulantibus. Quod ut verius
credatur, diligentiusque observetur, manu
propria roborantes de annulo nostro subter
assignari jussimus.
Signum Domni Berengarii piissimi Imperatoris.
Ioannes Episcopus et Cancellarius ad vicem
Ardingi Episcopi et Archicancellarii
recognovi et subscripsi. Data duodecimo
Calendas Novembris, anno Dominicae Incarnationis
nongentesimo septimo decimo:
Domni vero Berengarii piissimi Regis vicesimo
octavo, Imperii autem sui secundo,
Indictione quinta. Actum in Piscaria in
Christi nomine feliciter. Amen. ”
VI. ABBAS ALPARIUS.
Casaurienses vero Monachi ad Monasterium
regressi, inito consilio unum ex
Fratribus Alparium nomine, Abbatem constituerunt
et cum eo ad restaurationem Monasterii
laborantes, quia paupertas eos gravabat,
vix medietatem parietum erigere potuerunt.
Qua necessitate compulsi coeperunt terras
vendere, villas in vadimonio ponere, et
tam infelici mercimonio domunculas aedificare,
et antiquae gloriae obliti, quam Ecclesia habuerat
temporibus Sanctissimi Imperatoris Ludovici,
coeperunt illis esse obnoxii, quibus debebant
esse terrori. Et dum Ecclesia ipsa tot
calamitatibus premeretur, Alparius sexto loco
Piscariensis Abbas fecit praestarias quibusdam
viris Prandoni, Joanni, et Formoso, de rebus
in vico Pinnense quondam Donatiani, cuidam
Leoni de rebus in Soractico, quae fuerunt
quondam Sinderisii acceptis inde solidis
viginti.

Torna all'inizio