eis darent, in bannum eos publice posuerunt et insuper etiam
omnes illos, qui dare recusarent, sine ulla spe recuperationis
de terra se deiecturos fore spoponderunt. Laudenses vero
eorum bannum et minas valde timentes ac eorum nequitiam
super ipsos, quacumque possent arte vel occasione, libenter
exercere se velle scientes, valde pertimuerunt, et per diversas
terras multi ex ipsis statim fugierunt. Illi autem, qui steterunt,
quamvis nolentes, dolentes tamen pernimium, quod
cum gentiles fuerant cives, ipsum fodrum sicut pessimi villani
timore Mediolanensium ipsis tribuerunt. Illis vero, qui dare
recusaverunt, Mediolanenses perfidiam eorum exercentes, in
domibus eorum introeuntes ac ipsas omnes expoliantes et omnem
mobiliam quam portare potuerunt auferentes, vinum etiam
eorum per terram effuderunt et eos de terra penitus deiecerunt.
His itaque sic peractis Mediolanensium consules iterum
in millesimo centesimo quinquagesimo octavo anno in Ianuarii
mense Laude venientes ipsis Laudensibus dixerunt, quatinus
ipsi omnes a quindecim annis supra et usque ad centum
sine ullo tenore sub illis stare et omnia eorum precepta attendere
iurarent, de quibuscumque causis vel rebus ipsi eis preciperent.
Laudenses vero maximo timore perterriti, videntes
etiam et cognoscentes illos occasionem illis querere, quatinus
ab eorum amicicia recedere sine ignominia possent ac eos
|
1
5
10
15
20
|