michi ad magnam fuit consolacionem. Monasterium quadrum est. pulcris
et magnis muris edificatum. et habet tres portas ferreas: intravi in introitu
suo. Verum est quod ille porte sunt sicut hostia parva ad formam hominis
alta. Intus autem. sunt multa edificia antique. et est ibi ecclesia Sancte
Katherine. satis pulcra et ornata. et habet columpnas Xij valde pulchras.
et computavi trecentas lampades in illa ecclesia: et est a dextero latere ecclesie.
inter capellam majoris altaris et aliam capellam. super unam columpnam.
una archa seu lapis marmoreus quadrus. longitudinis unius brachii
modicum plus. et majoris altitudinis. in qua archa est caput venerabile beate
Katherine et tria ossa de corpore suo: et. gratia Dei. ego tetigi illud caput.
que archa aperitur omnibus peregrinis. et habui id in manibus meis. et
verum est de illo liquore. quia illud caput est humidum. et oleum grossum
seu spissum emanat semper de illo capite: et de hoc liquore ego recepi cum
devocione et reverentia in ampullis vitreis parvis. alia autem ossa beate
Katherine sunt in una archa majori in predicta ecclesia. sed non aperitur:
vidi tamen illam archam magnam: laus Deo sit.
In illo monasterio. sunt alie plures capelle devote. tamen parve. in
quibus ego fui. bene ornate. in quibus sunt plures res magne et multe
devocionis. videlicet tabule picte. ancone parve. cruces et lampades et plura
ornamenta: sed unum sceleratissimum est in illo loco contra voluntatem
omnium cristianorum. videlicet una mosceta Saracenorum et unum
campanile. ibi unus cazes. id est sacerdos Saracenorum. preconizans
continue illam legem trufaticam perfidi Mahometi. et deplorant calogeri.
sed non possunt resistere. quia sunt sub potestate soldani. et sic placet
soldano. Heu Domine Deus. quare cristiani non auferunt talia et a sepulcro
Domini et ab aliis sacris locis. Timeo. quod peccata nostra hec videre
meruerunt.
De edificatione autem illius monasterii audivi a fratribus seu calogeris
illius loci. quod fuit quidam rex cristianus in Jherosolyma. qui in
beatam Katherinam magnam devocionem habebat. et misit filium suum
ad edificandum unum monasterium in honore ipsius. Veniens autem filius
|