14. Non enim audemus . Inserit et comparem se  
facit aliquibus, qui opera eorum imitantur. Non,  
inquit, volumus imitari eos, qui seipsos commendantes  
adulantur vobis; sed bona vestra laudamus;  
mala punimus. Quales verbo, tales et facto. 
15.  Sed ipsi in nobis . Metientes sumus nosmetipsos,  
id est, conscientiis nostris comparantes nosmetipsos  
nobis, id est, nostris operibus, viribus, ne plus,  
vel aliud dicamus, vel conemur quae facere possimus, 
vel debeamus. 
16.  Nos autem non in immensum . In tantum, inquit,  
gloriabimur, ut vestros esse apostolos nos dicamus;  
haec est enim mensura gloriae nostrae quam mensus  
est nobis Deus. 
17.  Secundum mensuram regulae . Exponit quomodo  
intelligendum sit quod superius dixit: in immensum  
gloriabimur. 
18.  Pertingendi usque ad vos . Mensura nostrae  
praedicationis pertingit usque ad vos, id est per  
mensuram praedicamus, quia invasionem non facimus.  
Et hoc est quod dicit:  non enim , etc. 
19.  Quasi non pertingentes . Si alii ante hunc  
Apostolum in praedicatione Corinthiorum laborassent,  
et iste se eorum Apostolum vocasset immensum,  
id est, ultra modum gloriari videtur. 
20. AMBROS.  In vobis magnificari . Magnificari se  
credit apud Deum, si augeantur in fide auditores illius. 
21. LANFR.  Secundum regulam . Regulam hic vocat  
regimen, secundum hoc, inquit, quod vos regimus,  
a vobis, id est, per vos a Deo magnificamur. 
22.  In abundantiam . In abundantia autem dicit,  
vel quia haec praedicatio super praedicationem apostolorum  
abundavit, vel quia in ea erat abundantia  
donorum Dei. 
23.  Etiam in illa quae ultra . Spem hanc, inquit, 
habemus evangelizandi fidem Christi in illa loca quae  
ultra nos sunt.
  |  
  |