Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1909


Rupibus ex dextris tenuis profunditur Arnus,
Appennine, tuis; mox primis abluit undis
saxa Casentini placido cum murmure vallis.
Auctior hinc factus montanos spernit et arva
irrigat Areti, quod linquens margine levo
tendit in occiduas urbes camposque patentes,
quem cursu disiuncta suo Florentia mater
suscipit infestum multis fluctuque tumentem.
Spectat in Alpheas rapide descendere Pisas,
quasque penes vario flexu gravis incola terris
occupat omne solum stagnis putrique palude.
Hinc sectis Pisis ac amplo gurgite totum
collectus, Tyrrhene, tuas se mergit in undas.
ABANA fluvius est Damasci; in radicibus Libani montis
exortus, in Syriacum effunditur mare.
ABIGA fluvius est Numidie.
ABSEPUS fluvius est Asye apud Lampsacum oppidum preterfluens,
ex quo Priapus fuit, obscenitate virilium cognitus.
ABSARRUS fluvius est in Pachieris montibus Asye ortus. In
Pontum effluit haud longe a Trapezonta, cum Eniocorum fluvius
sit.
ABSILIS seu ABSILIASPER fluvius est Asye, Laziam preterfluens
civitatem.
ABSYRTUS fluvius Colchorum, quem fingunt ex sanguine
Absyrti fratris Medee et ab eadem fugiente cum Iasone occisi
ortum, et ideo sic vocatum. Ego autem puto secus hunc fluvium
Absyrtum a Medea occisum et ob id, vetere fluvii nomine
subtracto, Absyrtus denominatus sit.
ABUS fluvius Epyri in finibus Apolloniatum.
ABONA fluvius est Britannie.
ACHATES Sycilie fluvius in quo soliti reperiri lapides qui et
achates a flumine dicti sunt.
ACAPSEONSIS fluvius est Asye apud Eniocos, Preutebros
Colchorum gentes.
ACAPSIS fluvius est Asye apud Lazos, qui et Colchi sunt
populi.
ACHELOUS fluvius est Grecie, ex Pindo, Thessalie monte, effluens;

Torna all'inizio