Paulus Camaldulensis: Introductiones dictandi

Pag 94


collisio uocalium, et metacismus ac peryodus (si
aliquo excessu senarium numerum punctorum superauerit),
et aliqua, quae ob sui prolixitatem nequaquam uoluimus ad
praesens numerare.
23. Quid sit barbarismus et unde dicatur.
Barbarismus est siquidem barbarorum locutio litt<er>as
uel syllabas siue accentus earum inproprie denuntians. Dicitur
uero barbarismus a barbaris gentibus, quia Romani, dum
per totum mundum legibus Romae compositis uniuersos regerent,
a diuersis prouinciis quosdam uenire Romam fecerunt,
ut ibi Latinitatem discerent. Qui tamen Latinam linguam proprie
non ualentes proferre, ipsam corrumpere coeperunt et
ideo placuit, ut corrupta per barbaros locutio barbarismus
uocaretur. Quod uitandum fore demonstrat Oratius dicens:
Scimus inurbanum lepido secernere dicto,
legitimumque sonum digitis callemus et arte.
24. Quid sit soloecismus et unde dicatur.
Soloecismus est plurimarum dictionum non bene ordinata
constructio, ut, si quis dicat « apud amicum uado » uel
« ad amicum sum », soloecismum facit. Melius namque dicitur
« apud amicum sum », « ad amicum uado », quoniam patenter
« apud » stabilitatem significat, « ad » uero motionem.
Fiunt etiam. soloecismi, sicut monstrabimus, in ceteris partibus
orationis et in <h>arum quoque accidentibus: nam cum
nomen proprium loco a<p>pellatiui ponitur uel pro aduerbio
reperitur seu quaelibet pars orationis pro alia dicitur, soloecismus
fieri probatur. Quod ne fiat, per Oratium monemur,
cum dicit:
Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quiuis
speret idem.
Dicitur autem soloecismus a ciuitate Soloe, cuius habitatores,
cum Romanam linguam discere uellent suamque propriam
seruare, utramque corruperunt, ponentes nomen pro

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio