Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 112


discipulus fuit, seipsum ad litteram castravit, multos ad fidem convertit, multa conscripsit,
in omni scientia peritus fuit, a XVIII. sue etatis anno docuit, sed plus nocuit, quia
sicut melior in bonis, sic peior in malis.
Anno Domini CCXVII. Antoninus Severi filius, proprio nomine Bassianus, regnavit
aput Romanos an[nis] VII et men[sibus] VI, dictus cognomento Caracalca, a genere vestis,
qua utebatur, et eius nomine Antoniana vocata est; termas Rome fecit, que dicte sunt
Antonianae. Inpaciens libidinis fuit usque adeo, quod novercam duxit uxorem; nichil memoriale
preter que diximus fecit. Temporibus huius quinta edicio inventa est in Iherico, cuius
auctor non apparuit. Ammonius Alexandrinus canones ewangeliorum conposuit. Iherosolimis
Alexander adhuc vivente Narcisso episcopus ordinatur propter etatem, habebat enim CXVI°
annos, cum eo pariter ecclesiam rexit. Sed Tertulianus sanctam impugnavit ecclesiam;
et persecutio magna fuit Christianorum. Nam Felicitas et Perpetua pro Christo passe sunt aput
Kartaginem et septem fratres, filii Felicitatis.
Anno Domini CCXXIII. Macrinus aput Romanos regnavit an[no] I et men[sibus] II,
nil dignum memoria fecit.
Anno Domini CCXXIIII. Marcus Aurelius Antoninus aput Romanos regnavit an[nis]
IIII. Hic extitit impudicus usque adeo, quod nullum genus obscenitatis obmisit. Cuius
imperii anno primo Calixtus Rome fit episcopus, qui fecit ecclesiam trans Tyberim et constituit
quater in anno ordinationes fieri et ieiunia celebrari. Elyogabalum templum fuit Rome
edificatum, et Capitolium incensum, et sinistra manus Iovis fulmine fuit liquefacta. In Palestina
vero Nicopolis edificatur, quae prius Emaus vocabatur. Sexta edicio inventa est Nieapoli.
Anno Domini CCXXVIII. Alexander aput Romanos regnavit an[nis] XIII. Hic Xersen
regem Persarum vicit et discipline militaris tam severus corrector fuit, ut quasdam legiones tumultuantes
exauctorizaverit. Ulpianum, Paulum, Papinianum iuris peritos assessores habuit. Termas
edificavit. Eunuchos reprobavit, dicens esse tercium genus hominum nec videndum nec in usu
habendum; demum aput Maguntiam decollatus est. Huius temporibus Urbanus Rome
fit episcopus, qui convertit Valerianum virum sancte Cecilie, et primus instituit ecclesias habere
predia et constituit sacra vasa aurea vel argentea vel stagnea. Post hunc Poncianus ibidem
fit episcopus. Origenes vero, qui in Alexandria claruit, ad Cesaream Palestinae transivit. Et
corpus beati Thome apostoli de India translatum est in Edissam Syrie civitatem.
Agapitus martyrio coronatur. Sed Berillus hereticus ecclesiam impugnavit. Sabellius
hereticus desipuit, cuius discipuli Sabelliani et Patripassiani dicti sunt, quia
idemtitatem et trinitatem dogmatizantes patri asscribebant eciam passionem.

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio