quia primo laudat unus alium, multipliciter commendando quomodo
est nobilis dominus iste, sapiens, dives et potens. Et post
mutuam commendationem dicebant facta sua. Item iste imperator
derisiones et solatia et convitia ioculatorum sustinebat et
audiebat impune et frequenter dissimulabat se audire. Quod est
contra illos qui statim volunt se ulcisci de iniuriis sibi factis. Sed
non bene faciunt, cum dicat Scriptura, Eccli. X: Omnis iniurie
proximi ne memineris et nichil agas in operibus iniurie. Item Prover.
XII: Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat
iniuriam, callidus est. Unde, cum quadam vice esset Cremone
post destructionem Victorie civitatis, quam destruxerunt Parmenses,
et percuteret manu sua super gibbum cuiusdam ioculatoris
ex his qui dicuntur milites curie et diceret: «Domine Dalli,
quando aperietur istud scriniolum?», respondit ei: «Domine,
non potest ita de facili aperiri, quia clavem perdidi in Victoria».
Audiens imperator quod iste reducebat ei ad memoriam tristitiam
et verecundiam suam, ingemuit et dixit: «Turbatus sum et
non sum locutus». Nullam tamen vindictam in eum exercuit, ne
esset sibi in posterum in singultum quod ex tali persona ultus
fuisset. Iste Dallius fuit Ferariensis et notus meus atque amicus.
In Parma uxorem accepit et habitavit statim post destructionem
Victorie. Uxor eius fuit soror fratris Egidii Budelli, qui
fuit frater Minor. Si tale convicium Icilino de Romano dixisset,
fecisset eum exoculari aut certe suspendi. Item, alia vice,
truphavit eum atque derisit Villanus de Ferro, cum esset in obsidione
Berceti, et patienter portavit. Interrogabat enim imperator
quibus nominibus appellarentur mangana et trabucca que ibi
erant, et Villanus de Ferro quibusdam nominibus truffatoriis
dixit ea vocari, scilicet «sbegna» et «sbegnoinus». Imperator
vero subrisit tautummodo et divertit ab eo.
Ex quibus progenitoribus natus est imperator Fridericus et qualiter.
Nunc videtur dicendum qualiter imperator Fridericus sit
natus, id est ex quibus progenitoribus procreatus. Nam pater
|
|