Dominus operare dignatus est, devotissime in eius laudibus simul
scribere curavimus.
XXXII. Post multa itaque annorum curricula tertius Otto
imperator veniens in regionem, ubi Caroli caro iure tumulata
quiescebat, declinavit utique ad locum sepulture illius, cum duobus
episcopis et Ottone comite Laumellensi. Ipse vero imperator
fuit quartus. Narrabat autem idem comes hoc modo dicens:
«Intravimus ergo ad Karolum. Non enim iacebat, ut mos est
aliorum defunctorum corpora, sed in quandam cathedram ceu
vivus residebat, coronam auream erat coronatus, sceptrum cum
mantonibus indutis tenens in manibus, a quibus iam ipse ungule
perforando processerant. Erat autem supra se tugurium ex
calce et marmoribus valde compositum, quod, ubi ad eum venimus,
protinus in eum foramen fecimus frangendo. At ubi ad
eum ingressi sumus, odorem permaximum sentivimus. Adoravimus
ergo eum statim poplitibus flexis ac ienua statimque Otto
imperator albis eum vestimentis induit, ungulasque incidit, et
omnia deficentia circa eum reparavit. Nil vero ex artibus suis
putrescendo adhuc defecerat, sed de sumitate nasui sui parum
minus erat. Quam ex auro ilico fecit restitui abstraensque ab illius
hore dentem unum, reaedificato tuguriolo, abiit».
|
|