Peregrinus de Castello: Epistola

Pag 365


Reverendis in Christo patribus fratri N. Vicario generalis
Ministri ceterisque fratribus Vicarie orientis F. Peregrinus paupertatis
Episcopus in mundo alio constitutus, reverentiam et
salutem cum desiderio nova de mundo fidelium audiendi.
1. Et si sicut prodigus filius fecissemus ego et sotii mei fugientes
ac terram longinquam sicut ceteri, debuisset saltem
pia mater religio recordari de filiis quos ad inauditum exilium
destinavit. Materna enim viscera contra filium rigorem iusticie
non admictunt. Et infra: Episcopus sum licet indignus. Et infra:
Et pater frater Andreas de Perusio Episcopus et ego pervenimus
Ga[m]balech.
2. Dico igitur primo de Archiepiscopo fratre Iohanne. Vita
eius exterior bona et dura et aspera. De illo vero Rege Georgio
certum est quod ipsum plene et laudabiliter convertit ad veram
fidem, cum ante cum nestorianis misceretur. Et ipse Rex una
die de suo populo plura milia convertit. Et si vixisset vere totum
populum eius et regnum humiliassemus ad Christum, et etiam
magni Canis mutatio facta fuisset. Ante vero quod Fr. Iohannes

Torna all'inizio