15.  Et cum iterum . Ordo: et cum introducit, etc.  
Iterum dicit 
16.  Introducit Primogenitum , etc. Item probatur  
quia dignior est angelis, nam adoratur ab eis; et  
omnis qui adoratur dignior est adorante. Deinde  
etiam probatur ipsos esse indigniores, qui ministrant  
ei, et hoc ab auctoritate, quod est:  Et ad angelos ,  
etc., et:  Qui facit angelos , etc. 
17.  Et adorent . Incarnatum Verbum adorare admonendi 
erant angeli; in ipsa divinitate admonitionis  
non indigebant. 
18.  Ad angelos . Ordo: qui facit spiritus suos angelos, 
et flammam ignis suos ministros. 
19.  Thronus tuus Deus . Item probatur dignior; nam  
thronus, id est, sedes ejus et sceptrum ejus manet  
in aeternum; quod non est angelorum. 
20. AMBROS.  Thronus tuus . Thronus Dei ad judicium 
pertinet futurum; in saeculum saeculi ait, quia  
novissimum judicium aeterna discretione stabit. 
21.  Virga regni . Haec virga fortitudo est invicta,  
aequitas rectissima, inflexibilis disciplina. 
22.  Dilexisti . Ipsa est virga recta, amare aequitatem, 
odisse iniquitatem. 
23.  Propterea . Unctus Christus et regem significat 
et sacerdotem; sed illa natura unctus dicitur,  
qua natus et passus; quod dicit Deus, praeconium  
magnae dilectionis ostendit. Oleum laetitiae est, peccati  
maculam non habere; unde conscientia exhilaratur,  
quando nulla asperitatis recordatione 
mordetur. 
24.  Participibus . Filiis hominum dicit. 
25.  In principio, Domine . Post humanitatis excellentiam, 
iterum ad aeternitatem Filii se  
convertit. 
26.  Ipsi peribunt . Pereunt ab eo quod sunt, dum  
immutantur in melius. 
27. Quoad usque [al.,  donec ]  ponam inimicos tuos . 
  |  
  |