: Historia ducum Venetorum

44


Sed cum Anconitanos juxta desiderium suum offendere non potuisset,
auxilium Venetorum cepit sibi opportunissimum et imperio Romano
excogitare. Quapropter nuncios ad ducem misit, et facta cum
eo amicicia, phedus contraxit, ut cum Venetis Anconitanos, intendentes
imperii, expugnaret. Oderant enim Veneti Anconitanos, tum
propter inimicitias que inter eos fuerant, cum etiam propter inimicos
eorum Grecos, quos ipsi in odium et contrarietatem Venetiarum suscipiebant.
Unde prefatus dux exercitum galearum et aliarum navium preparari
iussit et ad expugnandos Anconitanos ipsum misit anno Domini
1173. Fuit ergo Ancona a Venetorum exercitu per mare obsessa et
tam ab ipsis Venetis quam ab exercitu archiepiscopi Christiani, cancellarii
imperatoris, in circuitu fortiter per aliquod tempus expugnata.
Et cum iam viribus et victualiis Anconitani defecissent nec possent
exercitibus resistere et se Venetis libentissime rendere vellent,
de quorum fide confidebant non modicum, quidam Lombardorum,
qui pecuniam imperatoris Grecorum acceperant causam imperatoris
Romanorum destruere cupientes et Venetorum victorie invidentes,
congregaverunt maximum exercitum et in auxilium Anconitanorum,
qui penes iam exanimes effecti fuerant, festinaverunt. Veneti vero
asperitatem hiemis timentes et in portu Ancone diutius propter hiemem
esse non audentes, redierunt ad propria.
[28.] Anno vero illo imperator Phedericus tertio venit in Italiam
cum maxima militum et peditum multitudine; sed Lombardi eum non
reciperunt confidentes de societate quam fecerant contra eum, accepta
Venetorum pecunia.

Torna all'inizio