civitates demum Tuscie iverunt, exstimantes illas pecunia fore corrumpendas, et ab eis adiutorium 
contra Pisanos petierunt. Comes itaque Guido et Senensium civitas et Pistorium, cum 
Lucensibus et Ianuensibus, super Pisanos esse magnis securitatibus promiserunt, et Florentinos 
in securitatem similiter receperunt. Sed Lucenses illos, propter securitates comitis Guidonis 
que sibi adversabantur, dimiserunt. Pisani autem, hec considerantes, consilium habuerunt, 
et cum Florentinis pacis fedus et compagniam conposuerunt, et guerram omnibus inimicis 
Florentie, et Florentini omnibus inimicis similiter Pisanorum, usque ad XL annos, multis 
pollicitationibus undique factis, firmaverunt. Et Pisani eis dederunt medietatem Lucane 
monete et duas domos super pontem Arni, et aliam domum in civitate, ad honorem et salvamentum 
utriusque urbis; et ipsos Florentinos, sicut Pisanos, per mare portare et salvare. 
Predicta autem pax et compagnia Pisanorum et Florentinorum composita fuit mense Iulii, 
et sic Pisani eodem anno terram et totum comitatum et mare cum vigore tenuerunt 
A.D. MCLXXII, indictione IIIIor. Pisani tres galeas armaverunt, quarum gomites fuerunt 
Guido Fornarii et Rubeus de Burgo et Ugo Laggius, que per districtum Ianuensiurn navigaverunt, 
et multas naves minimas et magnas ceperunt, et quasdam ex his igne cremaverunt; 
illis venientibus super Gradum, duas magnas naves prehendiderunt, unam combusserunt, aliam, 
missis ibidem quibusdam marinariis, Pisas direxerunt. Et sic Pisas cum honore et quibusdam 
Ianuensibus, predicta nave in alto pelago dimissa, redierunt. 
A.D. MCLXII. Indictione IIIta. Nobiles viri de compagnia Deciauriera dicta, unam 
galeam viriliter armaverunt, et prope Ianuam navigaverunt, et naviculam unam venientem de 
Corsica ceperunt. Morantibus illis super Portum Dalfini, per quemdam bussum quem prehendiderunt, 
Ianuensibus nuntiaverunt, dicentes se bellum cum una eorum galea melius et fortius, 
quem ab eis armari potuissent, facere velle: sed Ianuensibus bellum displicuit. Navigantibus 
illis super Ilbam, unam galeam Ianuensium bis infugaverunt, illis vero redeuntibus de partibus 
Gaete, magnam predictam navem, quam predicte tres galee ceperant, invenerunt, et ei auxilium, 
illa rogante, prebuerunt. Navigantibus illis super Porcos, due galee Ianuensium prope auroram 
impetum super eos fecerunt, et cum eis viriliter pugnaverunt. Tandem, virtute Dei, 
Pisani ipsa die Decollationis Sancti Iohannis Baptiste, que est tertio kal. Septembris, ipsos
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
 
  |