vocales si fuerint dissimiles, minus malum, imo quasi tollerabile malum,
ut hic: Rogo itaque; vel hic: Amo unam dominam, cuius memoria
letificor omni hora. Memoria est labilis ut fumus. Si autem ille
vocales fuerint similes, vicium maius est et reprehensionem a subtiliter
speculantibus non evandens, ut hic: Odio omnes qui inimicantur michi.
Unde ergo causa aderit usu humano, quam reprehendam. Ecce
posui exempla de omnibus vocalibus. H vero, cum non sit littera sonans,
sed solum aspirans, dato quod interveniat vocalis, tamen relevat ab
hiatu. In triplici tamen loco poterit tollerari: primo, quando inter
illas vocales occurrit punctus comma, ut hic: Personam tuam diligo,
omni tempore, sicut possum; secundo, quando evenerit punctus cola,
ut hic: Ignoscat quod Deus malicie vestre, et pie conferat sue gracie
largitatem; tercio sine demonstracionis exemplo, ut fuerit punctus periodus, tollerabitur multo magis. Et nota quod fore cavendum dixi pro
quanto fieri poterit, quod vix et sine nimia difficultate quis poterit sibi,
maxime in multiloquio, ab hiatu precavere.
7. De nimia frequentacione eiusdem littere
Preter hec autem solet assignari pro vicio nimia frequencia eiusdem
littere consonantis. Exemplum, ut hic: Dominum meum multum
amo. De s. ut hic: Sosias in solario soleas sarciebat suas. De r, ut hic:
Error Romanorum provenit a Romulo. Similiter et in aliis. Viciatur
autem omnis turpis concussio litterarum, scilicet quando diccio precedens
desint in m et sequens incipit a vocali, ut: Succurrat igitur
michi vestra manus adiutrix citissime, pater mi, ne sic turpe et iniuste
peream in hoc casu; et similibus.
8. De digressione
Est eciam vicium longa et inordinata digressio, quando scilicet
dictator, dimissa principali materia, digrediendo transvolat per ambages,
vel cum multa et varia loquitur inaniter et incassum. Et e
converso vicium est nimie brevitatis usus. Cum enim nimia brevitate
utimur, sentenciam claram sub confusione recondimus, et reprehendit
Oracius cum ait in sua Poetria: Brevis esse laboro, obscurus fio.
Nam, quanto aliquid brevius, tanto obscurius, confusius, notum minus,
et non solum interior sentencie obscuritas, verum eciam circa vocabula
exterior est vitandum. Prohibet autem Philosophus talium
vocabulorum usum, ut sunt epitaforium, ubricilium, osigena, ulobrium,
astrigium, et commendat pocius hec: caminus, oculus, medula et tunica
nigra. Possunt enim in dictamine ab hiis plurima peccata occurrere,
que causa brevitatis ad presens relinquo peritie dictatoris.
|
|