immortalitatis ac beatitudinis commemoratione aut certe nihil etiam mali, etiamsi id quod credere prohibemur, aniame qum corporibus extinguerentur. Mortem praeterea naturae finem esse, non poenam, tum ex singularum aetatum ordine, tum ex ipsa <compositione> ac resolutione demonstrabimus. Exempla eorum adiiciemus, qui cum senio confecti essent, paulatim fine morbo, fine dolore, quasi sponte decesserunt aut eorum qui mortem suam aliquo tempore praedixere, quod se deficere dissolvique sentirent. Mortem itaque doloris causam cuiquam esse nec debere, nec posse. Defuncti etiam gratia lugendum non esse, cui aut ingens bonum aut nullum malum acciderit, ostendemus. Deinde ex eius virtutibus, rebus gestis, moribus et anteacta vita non posse eum immortalem beatumque non esse; tum quibus in vita bonis perfructus sit, a quibus contra malis tum praesentibus, tum imminentibus sit ereptus, demonstrabimus atque utraque et bona et mala commemorabimus, ita ut neque maioribus bonis eum perfrui potuisse, si diutius vixisset et mala ingentia quae imminebant, evitasse dicamus, ita ut vel sponte eum decessisse vel divinitus sublatum esse monstremus. Mortem autem illi utilem fuisse non modo ex instantibus et pene praesentibus malis, sed ex his etiam quae accidere diutius viventibus solent, ostendemus. Afferemus huc exempla eorum,
|
|