[35]
Ut seculorum causalem laudant Deum
Et etiam laudant ut seculorum causalem. Laudant divini Dominus
Ihesum Christum causalem seculorum, per quem Pater fecit et secula,
que per ogdapenta, numerum octuaginta annorum, decurrunt. Laudant
eum causalem seculorum et quia ipse causa est quare facta sint, et quia
in eo de suo corruptibili statu et labore, quo creatura ingemiscit et parturit
labores suos sub sole, ad integritatem quietemque devenient. Unde
et causalis est, quia cum red[d]iderit regnum Deo et Patri, ut sit Deus
omnia in omnibus, de statu corruptionis transportabit ea ad incorruptionis
gloriam, ut dicente Spiritu «amodo requiescant a laboribus
suis». Namque cum Christus sit causa seculorum, quare bona sint et
in ipsa bonitate vivant, et sit motus ipsorum, ut de bono moveantur
in melius, causale est eorum, ut in ipso ad optimum statum transeant
et sint in ipso, et subsistent non solum secula, non bona tantum, non solum
ad melius se moventia, sed etiam optima et aurea. Leguntur enim aurea
secula, licet modo sint ferrea.
Queris quomodo de seculis sit verum vel verisimile, ut ad optimum
statum transferantur, secundum quod dicimus Dominum Ihesum
esse causalem seculorum, cum secula non sint, quia lapsa sunt, nec sint
res rationabiles, de quibus certum est et non de aliis quod optimo beatitudinis
statu frui debeant et gaudere perhenniter. Ad quod dicendum,
quod per secula homines seculorum intellexit.
|
|