que sub sole volvuntur, excellere, eam et dispersa congregare,
congregata sua luce irradiare, debilia consolidare, consolidata
tenacius coaptare et, quod dictu quoque difficillimum, mortua
vivificare, sine qua nil firmum, nil stabile, nil fidum valet
esse vel conspici, qua remotaque, quod esse videtur, annullatur
et ad non esse redigitur. Agrigentinum quoque quendam doctum
virum Grecis carminibus vaticinatum idem orator testatur ea ,
que in toto mundo et in rerum natura consisterent, amicitiam
contrahere, discordiam dissipare , quod ex oppugnationibus
nulla arx tam natura vel arte munita, que odiis et discidiis
funditus non evellatur et radicitus subruatur. Hinc Salustius
in persona Micipse filios ammonentis: concordia , inquit, parve
res crescunt, discordia maxime dilabuntur .
Quod, cum ita sit, frater, ut diximus, et multorum doctorum
luce clarius potes discere assertionibus, miror te prudentem
virum sic dampnare, ut concordiam, virtutum altricem,
fugias, discordie, viciorum seminatrici, inhereas et cum socio
et amicissimo nostro Gerhardo, dudum tibi karissimo, nuper
autem, nescio, qua de causa, exoso bellum geras, cum quo
coniunctissime vixisti, cuius mihi fidem sepe laudasti, cuius
constantiam inmensis preconiis extulisti, cuius animi munificentiam
et liberalitatem coram multis sepissime predicasti.
|
|