AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod amor non dicit terminum in motu concupiscibilis,
cum non sequatur ex coniunctione rei, sicut delectatio vel gaudium.
Ad secundum dicendum, quod motus concupiscibilis potest ulterius terminari
quantum ad futurum; et ideo concupiscentia et desiderium non sunt passiones
principales: motus autem irascibilis non; et ideo in futuro terminatur; et propter
hoc spes et timor sunt principales passiones.
Ad tertium dicendum, quod potentia in qua est spes, denominatur ab ira, quia
est ultimum in passionibus eius: denominatio autem consuevit fieri ab his quae
sunt ultima in re. Non tamen est principalis, quia habet motum in nocivum, non
quidem fugiendum, quod est de ratione mali et nocivi, sed aggrediendum.
Ad quartum similiter dicendum est de audacia, quod timor qui fugam importat,
consequitur ex ratione mali, quod de se est fugibile, non autem aggressibile,
quod audacia facit; et ideo non est principalis passio.
Ad quintum dicendum, quod poenitentia continetur sub tristitia. Unde sciendum
est, quod omnes praedictae passiones ad has principales passiones reducuntur
vel sicut species ad genus, sicut admiratio ad timorem; vel sicut imperfectum
ad perfectum, sicut concupiscentia ad gaudium; vel sicut effectus ad causam, et
participans ad participatum, sicut audacia et ira ad spem: quia spes tendit in
bonum arduum, quod de se est tale ut in illud debeat tendi; audacia autem et
ira tendunt in arduum nocivum repellendum; quod quidem non est tale ut in
ipsum tendi debeat, sed magis ut fugiatur; tendunt tamen in ipsum inquantum
participat aliquid de ratione boni, quod est victoria ipsius; et ideo etiam spes
participatur quodammodo in audacia et ira, sicut quod est per se, in eo quod
est per accidens.
ARTICULUS 5
Utrum spes possit esse in parte intellectiva
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod spes non possit esse in parte intellectiva. Quia passiones sunt
tantum in parte sensitiva, ut dicit Philosophus 7 Physic. Sed spes est
passio. Ergo est in parte sensitiva.
2. Praeterea, ea quae sunt in parte intellectiva, sunt ipsius animae secundum se
sine hoc quod communicat corpori. Spes vero non est ipsius animae secundum
se, sed cum coniunctione corporis, eadem ratione qua gaudium et amor, ut dicitur
in 1 de Anima. Ergo spes non est in parte intellectiva.
|
|