Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 164


conturbentur; sic etiam fratres et parentele boni sunt, dum
non est inter eos homo malus et societas malorum, sed dilectio
amicorum que permanens erit, cum non interponitur eis
seductor, sicut tu es. Et non est aliquid in mundo, quod
simuletur tibi, nisi species que de ore suo venenum
distillat mortiferum. Et cum toto hoc timeo de veneno quod
cum lingua tua sit, et prius quidem abhorrebam societatem
et conuersationem tuam. Nam sapientes dicunt: Procul sis
a conuersatione impiorum. Et dicunt intelligentes: Adherere
vias iusticie et nobilitatis, et nunquam separeris ab
eis, et caue a conuersatione stulti; etsi sit vir consilij et bonorum
morum, caue et preserua te a malicia operationum
suarum; et ne dimittas societatem viri nobilis et recti, quamuis
tibi non posset conferre bonum, debet tibi sufficere illud
quod vides ex eo et debes iuuare ipsum tuo animo; et recede
a stulto et maligno et fuge eum. Ego autem debeo a te disce[de]re
et tuam elongare conuersationem, quoniam non sperabunt
socij tui in te bonum, cum fueris in regno tuo
totum quod tentauit cor tuum, et effectus es(t) similis parabole
mercatoris qui dixit: Terra cuius mures comedunt
mille libras ferri dignum est vt eius aues rapiant pueros.
Dixit [Dimna]: Quomodo fuit? Inquit Kelila:
Parabola . Fuit quidam pauper mercator in quadam
terra qui habebat mille libras ferri, et, cum vellet inde discedere
et ire ad aliam terram, deposuit ferrum apud quemdam
notum suum, vt sibi conseruaret, et abijt. Cumque rediret
post tempus, petijt ferrum ab amico suo. Cui respondit: Posui

Torna all'inizio