Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 231


cadunt etiam ibi eodem tempore maxime nives. Ibi etiam
sunt frigidissimorum ventorum tam maxime tempestates, quod
cum labore aliquando possunt homines equitare. Unde cum essemus
ante ordam, sic enim stationes imperatoris apud eos et principum
appellantur, iacebamus in terra pre magnitudine venti prostrati
et propter pulveris multitudinem videre minime poteramus.
In ea etiam in hyeme nunquam pluit, sed in estate sepe et tam
modicum quod vix potest aliquando pulverem et radices graminum
madidare. Grando etiam ibi sepe maxima cadit. Unde eo
tempore quando fuit electus et in sede regni poni debuit imperator,
nobis in curia existentibus, tanta cecidit grando, quod ex subita
resolutione, sicut plenius intelleximus, plus quam centum et sexaginta
homines in eadem curia fuerint submersi; res etiam et habitacula
plura deducta fuerunt. Ibi est etiam in estate subito magnus
calor, et repente maximum frigus. In hyeme vero in aliqua parte
cadunt maxime nives, in aliqua autem parve.
<6>. Et ut breviter de terra ipsa concludam: magna est, sed aliter,
sicut vidimus oculis nostris, quia per ipsam circumeundo quinque
mensibus et dimidio ambulavimus, multo vilior est quam dicere
valeamus.

Torna all'inizio