Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
[V.] DE FLUMINIBUS 
  
Figmento poetico traditum est flumina ab Occeano et Terra  
fuisse progenita. Nec equidem credendum eruditos homines  
tanta fuisse caligine offuscatos ut animalium more arbitrarentur  
hec procreatio facta sit, quin imo sub tam tenui velamento  
senserunt ex amplissimo Occeani fonte, quibusdam agentibus  
mediis, omnem humorem in terram deduci, cuius in visceribus,  
postquam amaritudo digesta est omnis et ceptus meatus in  
exitum usque peractus est, his in locis ad quos aut traxit aut  
impulit potentia maior fontes parturiantur et lacus, ex ubertate  
quorum (ut iam pretactum est) derivantur et flumina.  
Et quia de fontibus atque lacubus pro qualitate laboris assumpti  
satis dictum est, etsi, si opportunitas exigat, reassumetur  
et iterum, de fluminibus congrue dici potest, principia, fluxus  
et fines paucis explicando. De his potissime dico quos ad  
notitiam nostram antiquorum deduxit solertia seu ipsi sumpsimus  
oculis regiones varias peragrantes. Sunt igitur flumen, fluvius,  
rivus et torrens in se aliquid diversitatis habentes, esto  
non nunquam scriptores, secundum stili exigentiam, improprie  
uno utantur pro altero. Flumen quippe omnis aqua est  
que ab ipso exitu (ut ita loquar) ex utero usque in finem, eo  
scilicet quo commixtione alterius nomen extinguitur, continetur.  
Fluvius is est locus per quem flumen perpetuo cursu deducitur.  
Rivus autem est tenuis aqua que ex fonte vel lacu exuberante  
procedit, vel que aquationis seu oblectationis alterius  
causa a fluvio in partem deflectitur aliquam. Torrens is est qui  
agentibus imbribus repente fit turgidus vel impetuosus, sese e  
montibus precipitem ferens in valles, et pluviis cessantibus  
exarescit. Verum in presenti opere nil nobis est cum rivis aut  
torrentibus, quorum cursus aut flectuntur facile aut auferuntur  
estate. Et id circo venientes ad fluvios, quos amnes quandoque  
loci amenitas per quem vadunt nuncupari facit, Eo propitio 
  |  
  |