utriusque desideria non potestis perficere quia contraria  
inter se sunt. Et hoc apte repetit subsequens:  
 haec enim sibi invicem adversantur , etc. 
21. AUGUST. ( ut sup. ad Galat. )  Ut non quaecumque  
vultis . De his dictum est qui gratiam fidei susceptam  
tenere nolunt. Volunt enim opera justitiae operari,  
sed vincuntur concupiscentia carnis. 
22. LANFR.  Quod si spiritu ducimini , id est, si  
Spiritus sanctus moderatur vobis, legem carnaliter  
non observatis. Vel legem . . . . . nisi plus facientes  
quam lex jubeat. 
23. AUGUST. ( ibid. )  Non estis sub lege . Intelligamus  
eos esse sub lege quorum spiritus ita concupiscit  
adversus carnem ut non ea quae volunt faciant. 
24. LANFR.  Manifesta autem sunt opera carnis .  
Probat quia non perficient opera carnis, quia ista,  
et ista sunt opera carnis; sed hoc non perficient. Et  
hoc est quod dicit:  qui autem sunt Christi , etc. 
25. AUGUST. (ibid.)  Aemulationes . Aemulatio est  
dolor animi cum alius pervenit ad rem quam duo  
pluresve appetebant, et nisi ab uno haberi non  
potest. 
26. ( ibid. )  Invidiae . Invidia est dolor animi cum  
indignus aliquid videtur assequi, etiam quod tu non  
appetebas. 
27. LANFR.  Fructus autem spiritus . Et si spiritu ambulent, 
opera spiritus facient, quia charitatem, etc. 
28.  Carnem suam crucifixerunt . Ille crucifigit carnem 
suam cum vitiis, qui immobilis et crucifixus  
nullis declinatur vitiis. 
29. AMBROS.  Si spiritu vivimus . Convenit nos in  
illa vita, in qua per spiritum sumus regenerati, illa  
quae consentanea sunt illius vitae agere.
  |  
  |