Cum de uniuerso orbe terrarum omnipotens et pius Domi-
nus sanctos suos eligeret, ut membra capiti compaginaret, ut
scriptum est: Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae,
ut incredulis gentibus ad predicandum et manifestandum suam
gloriam eos destinari maluisset, quatenus impleretur hoc quod
per prophetam dictum est: Illuxerunt coruscationes tuae orbi ter-
rae; et iterum: Vox tonitrui tui in rota, contigit ut Nequine cele-
berrimae urbi patronum et defensorem grumeret sanctissimum
sacerdotem Iuuenalem futurumque episcopum, ut eius uineam
excoleret et colendo uberiores botrones redderet; de quorum me-
lopso liquore uniuersus populus satiaretur.
[ ].
Sicuti Romae, quae princeps et domina urbium est, an-
nuit principes apostolorum Petrum ac Paulum, ab Oriente ue-
nientes, ut sibi operarios, ac demum Italiæ, Tusciæ, Campa-
niæ sarmenta paginaret. Sicut Sebastiae attribuit Ioannem
Baptistam; Hierosolymis, prouincia Syriae, duos Iacobos et
Mathiam, ac Stephanum; Patras, prouincia Achaiae, Andream
apostolum; Ephesi, prouincia Asiæ, Ioannem Euangelistam;
Bartholomeum Lycaoniae, prouincia Armeniae; Thomam <in>
Indiam Agarenorum; Philippum Hierapoli, prouincia Asiae;
Matheum Armenia, quae est possessio in terris Amonitorum;
Simonem Chananeum Chorinti, in terris Quaddi; Marcum
Alexandriae, prouincia Egipti; Lucam Beotiae, prouincia Me-
sopotamiae. Et per eorum patronatum et merita simulque
cultura et uinea exuberaret in racemis, et orbis totus floreret
per gloriam predicationis.
[ ].
[ ].
|
|