Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 621


in navi bene fabricata committenda sunt bella.
Habet autem navale bellum quantum ad aliqua similem
modum bellandi cum ipsa pugna terrestri. Nam sicut terrestri
pugna oportet pugnantes bene armatos esse, et bene
se scire a persecutionibus protegere, et hostibus vulnera
infligere: sic et haecrequiruntur in bello navali. Immo
in huiusmodi pugna oportet homines melius esse armatos,
quam in terrestri: quia cum pugnatores marim
quasi fixi stent in navi, et quasi modicum se moveant,
melius sustinere possunt armorum pondera: quare eorum
armatura gravior esse debet. Possumus tamen, quantum
ad praesens, decem enumerare, per quae marini pugnatores
hostes impugnare debent. Primum est ignis, quem
Incendiarium vocant. Expedit enim eis habere multa
vasa plena pice, sulphure, rasina, oleo; quae omnia sunt cum
stupa convolvenda. Haec enim vasa sic repleta sunt succedenda,
et proiicienda ad navem hostium. Ex qua proiectione
vas frangitur, et illud incendiarium comburitur
et succendit navem. Sunt enim multa talia in navi proiiciienda,
ut ex multis partibus possit navis succendi; et cum
proiiciuntur talia, tunc est contra nautas comittendum
durum bellum, ne possint currere ad extinguendum ignem.
Secundo ad committendum marinum bellum multum
valent insidiae. Nam sicut in terra ponuntur insidiae militum,
qui ex improviso invadentes hostes, eos terrent, et
defacili vincunt: sic in mari post aliquas insulas siunt insidiae,
ut marini pugnatores ex improviso irruentes in
hostes, eos facilius vincant. Tertio est circa marinum bellum
attendendum, ut semper pugnantes navem suam
faciant circa profundum aquarum, et navem hostium
impingant ad littus: quia pugnandi impetum perdunt,
qui detrahuntur ad terram. Quarto ad arborem navis
suspendendum est lignum quoddam longum ex utraque
parte ferratum, quod ad percutiendum tam navem, quam
nautas se habeat quasi aries, cum quo teruntur muri civitatis

Torna all'inizio