elucidantur in tertio, quamvis et illa tres intellectus speciales habeant,
pertinentes ad tres status, et ista duos, pertinentes ad duos.
Igitur evangelium primum, hoc est, Mathei, qui Christi generationem
describit incipiens a parte digniori status primi, hoc est, ab
Abraam, cum beati Benedicti concordat ystoria, qui missus et premissus
est a parte status secundi, et completum est in eo quod
dictum est Abrae: «exi de terra tua et de cognatione tua et de
domo patris tui et veni in terram quam monstrabo tibi, faciamque
te in gentem magnam, et magnificabo nomen tuum erisque benedictus».
Dinumerat autem generationes quadraginta duas usque ad
Christum, et distinguit illas in quatuordecim, dicens sic: «omnes generationes
ergo ab Abraam, usque ad David quatuordecim, et a
David ad transmigrationem Babilonis, generationes quatuordecim,
et a transmigratione Babilonis usque ad Christum, generationes
quatuordecim». Perfectio numeri huius magna est, et
ideo in ipso maxima sacramenta ligantur. Designat enim perfectionem
laboris, propter sex epdomadas que perficiuntur ex ipso, in
quibus totus vite huius labor, dolor, gemitusque persolvitur, et sive
propter sex etates in quibus exercitatur ecclesia, sive propter sex
tempora, huius laboriosissime etatis sexte, sive pro labore cuiuslibet
qui usque ad sexagesimum annum protendi solet, quoniam quidem
quod superest etatis hominis apta et idonea ad operandum
non est. A tempore autem sancti Benedicti usque ad beati Bernardi
anni circiter sexcenti decursi sunt, qui si dividuntur per quindecim,
quadragesies quindecim reperiuntur. Nec immerito forsan per annos
quindecim generationes monachorum terminande sunt, cum usque
ad quintumdecimum annum, decernat legislator ipse, servari pueris
monachis disciplinam. Quid enim intelligendum dicimus per disciplinam
quindecim annorum, nisi quod is qui relicto seculo puer in
monasterio incipit, cunctis diebus vite sue parvulus esse debet?
|
|