Ex absolutione sententie in prefatum dominum Symonem promulgate
possent multa inconvenientia et pericula provenire. Nam cum magna pars
hominum Regni vestri, tam nobilium, quam popularium, tam religiosorum
quam secularium, falsa credulitate et impia pietate reputet eum sanctum,
reputaret ipsum post munus absolutionis exhibite sanctiorem, et si
corpus eius sepeliretur in cimiterio benedicto maior pars hominum dicti
regni ad eius liberius conflueret sepulcrum, adoraret ut martirem, revereretur
ut sanctum et mortem eius simulate humanitatis et adulterine compassionis
officio reploraret; per hoc autem filii sui canonizationem eius
peterent; et si forsan de ipso miracula falso aliqua probarentur, habentibus
se ut nunc cursu favoris et temporis qualitate, de facili fortassis super hoc
apostolica sedes, que per false probationis figmenta falli consuevit interdum,
votis annueret filiorum. Et sic novissimus error, priore deterior,
haberetur. Possent etiam post hoc iidem filii hereditatem sibi vendicare
paternam et multa alia machinari, que, quod absit, honoris regii saperent
lesionem. Unde hiis et aliis, que plenius investigare poterit regia celsitudo,
prudenter et sollicite ponderatis, nominis sui si placet honorem non
negligat et minima non contempnat, ubi maxime scintilla modica in
magnam excrescere flammam et arduus quoque currus ex lapilli parvi
possent perversione subverti.
|
|