est leo. Cum autem inuadere vellet asinum leo, ex debilitate
corporis sui non potuit ipsum laniare, et dimisit asinum illesum
ab eo discedere. Cum hoc vidisset vulpes, ait leoni:
Domine ferarum, quid est hoc quod fecisti? Iuro tibi, si illum
dimisisti tua voluntate, magnum laborem et afflictionem
famis mihi intulisti; si vero ex tua impotentia dimisisti, ve
nobis! quia perditi sumus, nec in nobis amplius erit potentia
acquirendi vitulum. Et nolens leo quod perpenderet vulpes
suum defectum, cogitauit dicens: Si dixero ei quia volui
ipsum dimittere, reputabit me fatuum; et ait ad eum: Si poteris
ipsum iterum ad me ducere, indicabo tibi quare illud
feci. Dixit vulpes: Iam expertus est asinus deceptionem
meam; vadam ad ipsum secundario, et ei parabo argumenta
que potero. Et exurgens init ad ipsum, et, cum videret eum
asinus a longe, dixit ei: Ve tibi! quid amplius queris in me
agere? Et ait ad eum vulpes: Non intendo in te agere nisi
omne bonum; verumtamen veni tecum ad asinas quas tibi
dixeram, et vidisti quid tibi faciebant ex nimia earum dilectione
erga te, et quia tua conuersatione delectabantur. Tu
autem expauisti, estimans tibi in malum facere. Verumtamen
si parum sustinuisses, vidisses gloriam quam nunquam
vidisti. Et cum asinus a diebus suis non vidisset leonem nec
sciret quid esset, rediit secundario cum vulpe, qui[a] affectabat
esse cum asinabus quas sibi significauerat. Et cum accederet
ad leonem, rapuit ipsum leo et interfecit illum. Et dixit
vulpi: Conserua ipsum, donec vadam et abluam corpus meum
iuxta informationem medici mei. Et cum iret leo ad lauandum
se, comedit vulpes aures et cor asini. Et cum rediret leo,
dixit vulpi: Vbi sunt eius auricule et cor? Cui respondit
vulpes: Scire debes quoniam, si habuisset auriculas et cor quibus
me audiuisset et intellexisset, non iterum ad te venisset,
postquam de manu tua euasisset.
|
|