vocatis, et causae meritis [ut juris est] non inspectis,
dictam sententiam confirmasti: eundem
S. pro expensis in causa ipsa factis pro B.
in tribus libris contra justitiam condemnando:
idem vero S. a dictae sententiae confirmatione,
et praedictarum expensarum, sentiens
indebite se gravatum, ad nostram Curiam
appellavit. Quare cum idem S. velit appellationem
prosequi supradicta in Curia nostra
magna, Fidelitati tuae praecipiendo mandamus:
quatenus processum totum, super praemissis habitum,
sub tui impressione sigilli, nostrae Curiae
destinare studeas seriatim: ut quod parti
per te certo et peremptorio termino assignato,
qui nostrae Curiae se debeant praesentare, in
praemissis processuros justitia mediante: et praesertim
appellatione pendente contra ipsum S.
non facias nec patiaris fieri aliquid novitatis,
cum appellatione pendente nihil debeat innovari.
Si quid vero post appellationem ipsam,
ad nos interjectam, attentatum est, per te seu
judices tuos, in statum pristinum reducturus,
prout de jure videris expedire: et de die citationis,
et forma nostram Curiam edocturus.
Cap. LXXXV.
Eidem, super gratia concessa cuidam monasterio,
de laborandis quibusdam terris.
Pro parte Conventus monasterii sancti Pauli
de Urbe, nostrorum fidelium, nostrae
fuit Excellentiae humiliter supplicatum:
quod cum de Celsitudinis nostrae mandato,
Castrum Cortoroli sancti Juliani Longezae, et
|
|